Letter #1499
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1536-07-08
received [1536]-10-04 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendo in C]hristo Patri, domino Ioanni [episco]po Culmensi, sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Sacra regia maiestas, dominus et coniunx noster colendissimus, causam plurimis iam annis agitatam inter famatam Annam Vosczkova civem Thorunensem et partem eius adversam ad cognitionem consiliariorum terrarum Prussiae delegare dignata est. Quam ob rem enumerans ipsa mulier coram nobis multas turbationes, molestias et sumptus gravissimos, quibus se affectam et in pauperiem usque deductam esse a parte adversa asseverat, supplex et lacrimabunda imploravit a nobis, ut eam eiusque causam Paternitati Tuae commendaremus, existimans auctoritatem intercessionemque nostram sibi non parvo auxilio futuram.
Nos pro ea pietate et officio, quod erga omnes viduas, orphanas miserabilesque personas gerimus, non potuimus illi negare operam nostram animadvertentes eam omni praesidio et consilio destitutam, multis turbationibus, viarum longarum incommoditatibus, discriminibus et sumptibus gravissimis afflictam esse. Causam eius, ut ex multorum iuris peritorum narrationibus plane perspeximus, cum iustitia coniunctam Paternitati Tuae diligenter et ex animo commendamus cupientes, ut cum ad cognitionem Paternitatis Tuae et illorum consiliariorum venerit iustitiaeque suae rationes demonstraverit, opem ferat illi, ne quid indignum aut impium contra illam statuatur, de quo iure et merito queri posset, ut cognoscat re ipsa commendationem nostram sibi apud Paternitatem Tuam profuisse. Quicquid vero in relevanda huius mulieris afflictae iustitia officii sui praestiterit, erit id imprimis Deo acceptum et nobis pergratum.
Datae Vilnae, die VIII mensis Iulii anno Domini M-o D-o XXXVI-o.
Ad mandatum sacrae maiestatis reginalis proprium