Letter #1508
[Ioannes DANTISCUS] to Bernhard von HÖFEN (FLACHSBINDER)Löbau (Lubawa), 1536-07-15
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Mi Carissime Frater Bernarde.
Cum Deo duce sospes Vilnam attigeris, imprimis conveniens cum reverendissimo domino episcopo Plocensi, illi me modis paper damaged⌈[dis]dis paper damaged⌉, quibus poteris, melioribus commendabis redditisque meis litteris dices ea, quae tibi de coadiutoria et successore meo commisi, quemadmodum etiam scripsi dominationi eius reverendissimae, rogabisque, ut pro consensu impetrando ad eam coadiutoriam cum successione etc. iuxta copias litterarum, quas paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ illi offeres, apud serenissimam maiestatem regiam pro me intercedat. Et si vult, quod tu ipse litteras meas serenissimae maiestati regiae des atque maiestati reginali in omnibus ea, quae dominatio eius reverendissima iubet, facias, maxime autem quicquid tibi apud reginalem maiestatem dicendum et faciendum consuluerit.
Quod si serenissima maiestas regia huiusmodi, ut sunt copiae, litteras binas manu sua et serenissimi iunioris regis subscriptas dare dignabitur, tunc primum reverendissimi domini Varmiensis et meas litteras pro venerabili domino Ioanne Czymerman cantore Varmiensi serenissimae maiestati regiae praesentabis et consensum resignationis plebaniae in Goląbya in personam ipsius domini Ioannis Czimerman cum praesentatione rogabis.
Petes etiam habitis copiarum litteris reverendissimum dominum Plocensem, ut pro maiori paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉ coadiutoriae complemento, quae cum capituli Varmiensis sanioris partis consensu confirmari debet, quod a maiestate regia venerabili domino Paulo Plutowski praeposito Varmiensi scriberetur, ut ipse hoc negotium coadiutoriae ex officio suo et nomine serenissimae maiestatis regiae in favorem meum proponeret suumque mihi suffragium viva voce in capitulo daret, et ut in eisdem litteris regiis ei spes gratiae maiestatis regiae promitteretur. Quemadmodum hoc ipsum reverendissimus dominus Plocensis pro suo in me favore in forma meliori conscribi sciet et committet. Maxime autem curabis, quod de ea post me successione quam paucissimi sciant. Celabisque tam coadiutoriam, quam etiam successionem, ne quicquam earum praesentiat doctorem Ioannem Benedicti. Et si forsan aliquid offecerit, intendes, quantum potes diligentius apud reverendissimum dominum Plocensem et ubi hoc necessarium esse putaveris, ne pro tempore electionis meae in coadiutorem ipse doctor Ioannes Benedicti a curia regia dimittatur.
Alia, quaecumque esse videris opportuna et in rem meam expedientia, praesertim ut omnia ex consilio reverendissimi domini Plocensis dirigas, tuae committo industriae.
BCz, 244, p. 125 Reddes etiam litteras Ioannis Coclaei reverendissimo domino Plocensi et rogabis, si quid pro eodem apud serenissimam maiestatem regiam expedire poterit. Et ut contiones Georgii Vicelii, quae mihi et doctae piaeque hisque temporibus contra Luteranam haeresim commodissimae esse videntur, imprimi possent, quod mihi rem faciet apprime gratam. I felix et Dominus Deus sit dux tuus, eoque duce redi feliciter, et quantum potes, iter tuum matura.
Lubaviae, XV Iulii anno Domini M-o DXXXVI.