» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1518

[Ioannes DANTISCUS] to [Jan KOŚCIELECKI]
Löbau (Lubawa), 1536-07-23


Manuscript sources:
1rough draft in Latin, autograph, BCz, 244, p. 129 (b.p.)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Magnifice Domine, amice carissime et honorande. Salutem et omnem felicitatem.

Hesterna nocte tabellarius iste pedes et applicuit et mihi gratas Magnificentiae Vestrae litteras reddidit, quae pro mutua nostra amicitia non vulgariter me exhilararunt eo, quod Magnificentiae Vestrae coniunx faustiter filium in lucem edidit, quem, opto, ut Magnificentiae Vestrae quam diutissime vivat avumque prosperrimis [s]uccessibus faciat.

Quod vero a me petit Magnificentia Vestra, ut illi adsim in baptismo, facerem quidem oppido quam libens, si essem Magnificentiae Vestrae vicinior, verum hoc [ac]tionum et ne[go]tiorum, quae mihi [inc]umbunt et [m]essis tempore ob multas occupationes me hinc movere non possum, nihilo secius Magnificentiae Vestrae bonus futurus amicus, perinde atque magnifico olim domino patri Magnificentiae Vestrae fueram quicquid autem spiritualis ista affinitas ad cumulum amicitiae nostrae addere potuisset, id sibi certo persuadeat iampridem non defuisse neque defuturum umquam.

Ad commendatitias Magnificentiae Vestrae pro nobile Christofero Ossieczkowski, qui misere excarnificatum monachum non apostatam in habitu professionis suae, caesum mori coegit, interdictum ad tempus certum relaxavimus et, quid interim illi agendum, consilium dedimus. Quacumque alia in re Magnificentiae Vestrae gratificari possum propensionem meam offero. Quae feliciter valeat.

Lubaviae, XXIII Iulii M D XXXVI.