Heri litteras vestras accepimus, quibus non parum nobis gratum fecistis, quod copiose de iis, quae cum magnifico ⌊domino palatino Culmensi⌋ egistis, nos certiores reddideritis. In quibus omnibus nos, ut res et tempora exposcunt, geremus. Fuerunt et heri ⌊hic⌋ apud nos ⌊dominus gladifer Culmensis⌋ cum ⌊occisore filio⌋ et ⌊advocato nostro, domino Gluchowszki⌋, cum quibus post non longos tractatus ipse ⌊Chritoferus Ossieczkowski⌋ recepit se finito messe ad ⌊reverendissimum dominum archiepiscopum⌋ iturum veniamque [c]um nostris commendaticiis peccatorum suorum per veram confessionem et absolutionem petiturum. Cui igitur ad alios quattuordecim dies suspendimus interdictum.
Quod ⌊dominus Thomas⌋ laborat ex oculi[s] et ⌊burgrabius⌋ in lecto decumbit, afficit nos certe, misimus itaque illi coadiutorem ⌊Colodzieiski⌋, quemadmodum scripsistis.
Adiunctas ad ⌊reverendissimum dominum archiepiscopum⌋, quibus illi omnem causam declaramus, cum primis per pedestrem aliquem nuntium mittatis iniungentes, ut referat responsum. Quicquid viatici illi impenderitis, curabitur vobis reddi.
Bene valete et ⌊dominos canonicos⌋, fratres nostros, nostro nomine salutatos, ut Deum pro nobis orent, rogabitis.