» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1530

Ioannes DANTISCUS to Mauritius FERBER
Löbau (Lubawa), 1536-08-14
            received 1536-08-15

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1596, p. 433-434

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 244, p. 434

Reverendissimo in Christo Patri et Domino meo, episcopo Varmiensi etc. ad manus proprias

BCz, 244, p. 433

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi colendissime. Salutem et mei commendationem plurimam.

Ea omnia, quae frater meus ad me attulit, per eundem Dominationi Vestrae Reverendissimae remitto. Potuerat illa optimo iure et pro ea, quae inter nos est, necessitudine immo et litteras ad me obsignatas aperire, et legere. Ex quibus ad praesens, quomodo omnia habeant, intelliget ex fratreque meo, cui fidem haberi peto, reliqua accipiet.

Mitto praeterea pacta eo modo, ut praescripta sunt. Si quando illa innovari voluerit, ut in fine illorum expressum est, erit in arbitrio Dominationis Vestrae Reverendissimae, cui non gravate obsecuturus sum in omnibus, quae placent et quae per me fieri iusserit, meque in iis dispositioni et voluntati Dominationis Vestrae Reverendissimae ex animo commendo Deumque precor, ut eandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime sospitem et felicem con stain[con]con stainservet.

Lubaviae, XIIII Augusti M D XXXVI.

Reverendissimae D(ominationis) Vestrae deditissimus filius Io(annes) episcopus Culmensis scripsit