Letter #1533
Achatius TRENCK to Ioannes DANTISCUSAllenstein (Olsztyn), 1536-09-02
received [1536]-09-03 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiose ac clementissime. Post humillimam servitiorum meorum exhibitionem.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae litteras venerabilis dominus Ioannes Czymmerman cantor Warmiensis etc. heri mihi reddidit, quas non sine magna et reverentia et iucunditate legi, praesertim cum ex illis gratiam et favorem Reverendissimae Paternitatis Vestrae erga me, servitorem suum, intelligerem. Quod autem Reverendissima Paternitas Vestra procrastinationem venerabilis domini cantoris reditus huc excusat, supervacaneum est, ex quo idem dominus cantor et ego pro nutu et voluntate Reverendissimae Paternitatis Vestrae semper erimus ac voluntati eiusdem obtemperabimus. Reliquum est, cupit Reverendissima Paternitas Vestra, ut apud eundem me aliquando praesentarem, quod nunc factum fuisset, nisi ratio officii mei, cui nunc incumbo, me domi detinuisset, finita illa iussis Reverendissimae Paternitatis Vestrae libentissime obtemperabo, quam Deus omnipotens diu felicem ac incolumem conservare dignetur. Cui me quam humillime totum commendo.
Datae
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimus servitor