Tandem mihi paulo ante redditae su[nt] oratoris ⌊caesaris⌋, reverendissimi domini electi ⌊archiepiscopi Lundensis⌋ ⌊⌋, de quibus scr[ipsi] aliquoties. Quas cum novitatibus non admodum recentibus mitto. Ex iis Dominatio Vestra Reverendissima intelliget, quae habita sunt molimina a comiti[bus] palatinis Rheni ad ⌊Daniae regnum⌋ occupandum, et quid in caus[a] erit, quod non successerint. Praeterea de rebus ⌊Hungaricis⌋, quo in cardine versentur, accipiet. Scribit enim ⌊dominus Lundensis⌋ pro veteri inter nos a[mi]citia et fiducia absque omni fuco, quomodo habeant omnia. Poterit Dominatio Vestra Reverendissima ea mihi per commoditatem remittere vel ad futurum ⌊conventum⌋ in ⌊Elbing[a]⌋ [se]cum referre.
Scripsit mihi rediens a Dominatione Vestra Reverendissima dominus ⌊Ioannes a [Wer]denn⌋ ex ⌊Prewschenmarckth⌋, quod quasdam litteras adiunctas suis, quas i[n] ⌊Heilsberg⌋ accepisset, mihi mitteret verum eas non repperi neque de illi[s] nuntio quicquam constabat, sumque in expectatione litterarum domini cantoris ⌊Ioann[is] Czimerman⌋, cum quo ad praepositum ⌊Varmiensem dominum Plotowsky⌋ litteras ded[i]. Quid ⌊ille⌋ responderit, si quid in iis compertum habet Dominatio Vestra Reverendissima, quaeso, p[arti]cipem me faciat et si forsan subolevit, quorsum ⌊vicinus noster⌋ et quam ob rem ... ⌊Germaniam⌋ tendat, iussi ei in ⌊Colmensehe⌋ parari stationem amicis hoc a me [pos]tulantibus etc. Scire etiam aveo, quibus de causis ⌊episcopi⌋ in ⌊Dania⌋ a ⌊novo rege⌋ capti sin[t.] [Non] placet mihi initium, qualis subsequetur finis, experiemur.
Quod reliquum est, me p[ate]rnae benevolentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo. Quam Dominus Deus quam diutissime nobis s[ospi]tet prosperetque in omnibus.