Letter #1543
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to [Ioannes DANTISCUS]Cracow (Kraków), 1536-09-21
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et [Domi]ne, domine colendissime.
officiosissi[mae servi]tutis meae commendationem
Lit[terae Reverendissimae Dominationis Vestrae] maiorem quam credi queat [laetitiam mihi a]ttulerunt, fuerunt enim sing[ularis erga me gratiae] et benevolentiae m[plenae. Ad quas respondere pri]mo quoque tempore ... [cupiera]m. Sed cum is qu[i eas attulisset, eodem] ipso tempore se ... [vell]et, a me vero pos[tularet, ut per ipsu]m aliquid ad Reverendissimam [Dominationem Vestram darem], ...debam eum procrastinare ... et longius opinione m[ea].
[Nunc ta]men tam certi hominis mihique [coniunc]tissimi potestate data, malui per eum se[rius] Reverendissimae Dominationi Vestrae rescribere, quam alteri minus certo litteras credere, praesertim cum neque res festinationis indigere videretur, neque fuerit quisquam, quod quidem ego scierim, cui recte dare potuissem.
cf.
...le in hunc diem, esset iam ... acta parte Hosius. Magis ... ne ipso de meis ornamentis ... alia effecisset, tum illud iam pr[aemium] illius fuissem beneficio consecutus, quod [simul cum] Reverendissima Dominatione Vestra reliquum aetatis meae exigere atque illi mihi potissimum servire licuisset. Nam quin altius sit ascensura Reverendissima Dominatio Vestra, mihi quidem dubium non est. Postulant hoc merita illius, flagitant virtutes cum non mediocri doctrina coniunctae. Quod si autem hero illi meo paulo saltem diutius quam palatinidi vita suppeditavisset, fuissem Reverendissimam Dominationem Vestram non ita longo temporis intervallo et episcopum meum et dominum salutaturus. Nunc nihil habeo praeter spem, quae ut aliquando ad re[m con]feratur, magna ex parte in gratia et [benignit]ate Reverendissimae Dominationis Vestrae positum est. Nam d...ra, procul dubio non est n...nstitui, iussu heri olim ...ui mihi de facie ... notissimus. Pr... herum meum ...sse quendam fals...o cariorem esse ...mum illum patronum ... vita iam functum, R[everendissimam Dominationem Vestram] ...m spero facturam lubentius, ... [f]aciat quaeso, ut in illius de me a[ugendo e]t honestando curam succedat, illius [inch]oatum in me beneficium, si quando usus tulerit, absolvere velit et ad optatum exitum perducere, devinctissimum sibi me semper habitura. Quod si hoc ipso tempore aliqua in re servitute mea uti volet, promptam semper inveniet et paratam. Si aliud non potero, hoc certe praestabo, ut fidem in me ac diligentiam non requirat.
Atque ut intelligat Reverendissima Dominatio Vestra, qua sim de gratia illiu[s in m]e spe ac confidentia, non solum me [fortunamq]ue meam Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo, [sed eum ip]sum quoque, qui has perfert, ... isthic habet negotia: vir ...e et doctrina perpolitus ... [ma]gnum pondus apud Reverendissimam Dominationem [Vestram] ... suspicor; fuit ipse quoque ...a reverendissimi domini olim mei ...ine satis eum commendatum ... [Reverendissimae] Dominationi Vestrae, in cuius gratiam [quam maxime cupit i]nsinuari.
Quod superest ...ue meam iterum atque it[erum gra]tiae patrocinioque Reverendissimae Dominationis Vestrae com[men]do. Cui quamquam me aliquid oneris imponere minime decet, tamen ut ignoscat quaeso huic meae rusticitati et me quamquam ignotum per occasionem
Deus Optimus Maximus Reverendissimam Dominationem Vestram omnium votorum suorum compotem faciat.
[Eiu]sdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servus deditissimus