Letter #1551
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSSandomierz, 1536-11-07
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendo in Christo] Patri, domino [Ioanni episcopo] Culmensi sin[cere n]obis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae ac Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Accepimus litteras Paternitatis Tuae datas Lubaviae XX-a die mensis praeteriti Octobris, quibus ex ordine respondemus. Primum, quod Paternitas Tua cum generoso Stanislao Kostka terrarum Prussiae thesaurario redierit in gratiam, gratum nobis est. Hortamur, ut illi benevolentiam atque in curandis promovendisque commodis regiis operam, ubi opus fuerit, praestet non gravatim, id quod beneficia sacrae maiestatis regiae et nostra in Paternitatem Tuam collata expostulare videntur.
Egimus apud sacram maiestatem regiam pro eliberatione Paternitatis Tuae ab his comitiis regni proxime celebrandis afferendo in medium rationes, quas Paternitas Tua perscripsit, fieri tamen nequaquam potuit, vel ob id maxime, quod ad ipsas comitias(!) e medio consiliariorum terrarum Prussiae delegata sit, quare hortamur, ut veniat voluntatique regiae se in omnibus attemperet. De rege Angliae legimus, quae Paternitas Tua scribit, probamusque eam viam, quam aggressa est. Quid tandem responsum erit, curabit nos reddere certiores. Bene valeat.
Datae Sandomiriae, die VII-a mensis Novembris M-o D-o XXXVI-to.
Ad mandatum sacrae maiestatis reginalis proprium