» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1552

[Ioannes DANTISCUS] to UNKNOWN [Ermland Canon]
Löbau (Lubawa), 1536-11-13


Manuscript sources:
1office copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 244, p. 169

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 344

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Venerabilis Domine, frater et amice carissime. Salutem et omnem felicitatem.

Accepi ab hoc nuntio Dominationis Vestrae litteras, praeterea et alias pauloante, quibus me pro sua in me benevolentia commonet, ut inceptum negotium accuratius prosequerer et, quid per illum cubicularium in Livoniam missum sit actum, significarem. Quod vero ad priores non responderim hucusque, in causa non fuit aliud, quam expectatio nuntii mei, quem XX praeteriti Octobris ad maiestatem regiam misi, cum quo Fabiano a Woyno scripsi, ut me, quomodo res haberet, cum cubiculario certiorem redderet. Distuli igitur usque ad nuntii mei reditum scriptionem ad Dominationem Vestram, ut certi aliquid responderem. Quem adhuc in horas expecto. Quamprimum huc appulerit, nihil earum rerum Dominationem Vestram celabo, quas secum feret. Neque ante illius reditum quicquam apud me de profectione ad regni comitia firmi statuere possum, ex qua modis omnibus ob causas et rationes plurimas absolvi velim. Quod, si fieri non poterit, ferendum erit, quod mutari nequit etc.

Scripserat mihi Dominatio Vestra in prioribus de vestro praeposito, quem sic, ut Dominationi Vestrae visum est, relinquendum censeo, ne putet a se dependere omnia. Ceterum non parvas Dominationi Vestrae gratias habeo, quod adeo fraterne de rebus meis est sollicita. Quam propensionem modis, quibus potero melioribus, Dominationi Vestrae compensabo, si Deus vitam et conceptum negotium absolutum dederit. Bene feliciterque valeat.

Lubaviae, XIII Novembris Anno 1536.