» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1553

[Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER]
Löbau (Lubawa), 1536-11-21


Manuscript sources:
1office copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 244, p. 171

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 350

Prints:
1AT 18 No. 408, p. 439 (Polish register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 244, p. 171

Reverendissime in Christo Pater et domine mi observandissime. Salutem et mei commendationem plurimam.

Heri accepi a cancellario Dominationis Vestrae Reverendissimae ea omnia, quae in mandatis habuit, quibus me cum aliis dominis pro commodo reipublicae nostrae, quoadeius ad me fieri potest, accomodabo. Accepi et pecuniam obsignatam, quam reposui in usus eorum, quibus est deputata. Illi suo tempore cum dominis consiliariis Dominationi Vestrae Reverendissimae habituri sunt gratias, ego quidem de mea tenuitate pro hoc itinere quingentas collegi marcas, quas libenter proficiscentibus darem, ut cum honore meo domi manere possem vidererque mihi non parum profectus et commoditatis ea pecunia lucratum esse, si ab hac dura provincia me liberarer, verum ut dicitur: cum non possis id, quod velis, id velis, quod possis. Domino Deo me totum commisi, etc. Constitui procuratores, ut voluit Dominatio Vestra Reverendissima, et equum non gravate mecum ducam munusque verbis, quibus possum, cultioribus ornabo etc.

Iniunxi fratri meo Bernardo quamprimum ex residuis censibus conflare. Tantum possit, ut Dominationi Vestrae Reverendissimae satisfiat, ilico se cum pecuniis maximisque gratiarum actionibus ad Dominationem Vestram Reverendissimam conferat. Mitto praeterea litteras ex urbe, quae pridie ex Cracovia a Fuggarorum factore ad me sunt perlatae. Si intereundum certi novi quippiam nactus fuero, curabo, ut Dominatio Vestra Reverendissima sciat cum primis.

Quod reliquum est, cancellarius Dominationis Vestrae Reverendssimae referet, cum quo pleraque plane et ex animo pro mea rudi dispicentia sum collocutus. Dominus Deus faciat, quod bonum est in oculis suis et misereatur nostri. Cuius divinam oro clementiam, ut nobis Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime salvam et incolumem conservet utque eandem bene valentem et florentem coram paulopost intueri et complecti valeam. Meque cum hoc vale solito amori et benevolentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo.

Ex Lubaviensi castro, XXI Novembris Anno 1536.