Letter #1559
[Ioannes DANTISCUS] to [Jan CHOJEŃSKI]Thorn (Toruń), 1536-11-26
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime Domine in Christo pater et domine, domine mi observandissime, salutem et mei commendationem plurimam.
Cum aliter fieri nequeat, venio, quodque prius durum fuit, coepit iam, cum in profectione sum, esse tolerabilius, immo et gratius, imprimis, quod adhuc, ante mortem dominum meum serenissimam maiestatem regiam Dominationemque Vestram Reverendissimam videre dabitur. Verum, ut ex humanissimis Dominationis Vestrae Reverendissimae litteris intellexi, cum dies praestandi iuramenti sit in propinquo, visum fuit iis dominis mecum designatis, quos hic inveniBCz, 244, p. 178, ut hunc nuntium praemitteremus, quo tempus post festum Sancti Andreae protenderetur, ut etiam ad hunc actum commode venire possemus. Quapropter a Dominatione Vestra Reverendissima impense oro, velit ad serenissimam maiestatem regiam, cui ob id ex aliorum dominorum et mea mente scripsi, intercedere, ut tempus adhuc ad 14 dierum spatium, quod hinc nos in itinere absumere oportet, prorogaretur meque per hunc nuntium certiorem reddere, quando dies iste futurus est, ut intereundum nos ad illum componere possemus. Pau<lo>post ex itinere, quando pro hospitiis mittam, Dominationi Vestrae Reverendissimae copiosius scripturus. Cui me summopere commendo.
Ex Thoronia, XXVI Novembris anno 1536.