Letter #1561
[Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER]Thorn (Toruń), 1536-11-26
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi observandissime. Salutem et mei plurimam commendationem.
In conventu Elbingensi novissime fuerat statutum, ut hic omnes ituri ad Regni comitia conveniremus, verum cum heri huc applicuissem, neminem dominorum praeter Gdanensium nuntios hic repperi parumque afuit, nisi me litterae dominorum palatini Marienburgensis, castellanorum BCz, 244, p. 179 Elbingensis et Gdanensis hic occupassent, quin Luboviam rediissem. Sic omnia apud nos sine ordine fiunt et aguntur, decretum enim erat, quod hic de omnibus et quomodo nobis eundum esset, concludere debuissemus. Dominus palatinus Marienburgensis domi aeger mansit. Palatinus Pomeraniae, nescio quid simultatis habens cum Thoronensibus, huc venturus non est, sed in alia ripa fertur progredi. Castellanus Culmensis ubi sit, me praeterit. Hodie exiverunt habentes equites bene cultos XVIII nuntii Gdanensium. Cras sum subsecuturus. Redditae mihi sunt hic litterae Fabiani a Voyno, quas in novissimis scripsit se cuidam mercatori Gdanensi dedisse. Quid actum sit cum citatione, ex litteris eius intelliget. Quod reliquum est, prudentiae ea in re et amori in me Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo etc. Ex Lipsia accepi, quae de Erasmo Rote(rodamo) feruntur, iisque addidi. Novarum rerum hic nihil habetur. Si quid inter eundum se offeret, non patiar diu latere Dominationem Vestram Reverendissimam. Cui me et omnes meos ut patri meo carissimo commendo. Dominus Deus eandem quam diutissime sospitet prosperetque in omnibus.
Ex Thoronia, XXVI Novembris anno 1536.