Letter #1567
Jodok WILLICH von Rössel to Ioannes DANTISCUSFrankfurt an der Oder, 1537-07-20
received [1537]-08-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino ac domino Ioanni Dantisco, Culmensi episcopo, regis serenissimi Poloniae oratori et a consiliis domino suo gratiosissimo
Salus in Christo.
Vereor sane Celsitudinem Tuam multis obtundere, quae hoc in saeculo exulceratissimo fluctibus negotiorum obruta est magis, quam occupata, sed cum necessitas durum alioqui telum adeoque pietas Christiana me movit, non potui Celsitudinem Tuam paucis interpellare.
Est apud nos adole discipulus quidam Philippus Sagenus Marieburgius et iam forsan ipse tabellarius, qui iustam in litteris positurus esset operam, uti per fortunas liceret, voluit autem me suo nomine apud Celsitudinem Tuam intercessorem esse, se quomodo commode prospici(?) posset, ut suis studiis modice consuleretur. Est enim optimae indolis adolescentulus, bene moratus pius et studiosus, multasque ingenii dotes in isto agnoscimus, quae si turpiter negligerentur, nescio quas non poenas olim daturi essemus.
At cum Celsitudo Tua celeberrima est cum litteris, tum pietate apud quoslibet doctissimos viros, a quibus laudari non minima virtus est, taceo eloquentiam, quam saepissime in legationibus honorificentissimis Celsitudo Tua on the margin⌈Celsitudo TuaCelsitudo Tua on the margin⌉ usa est, taceo felicitatem in faciendis versibus, taceo liberalitatem, quam miseris et calamitosis homuncionibus subvenire soleat, quae absque dubio non nisi optima ingenia sequitur. Rogo itaque per Christum Salvatorem nostrum, quo Celsitudo Tua hunc ms. hinc(!) ⌈hunchunc ms. hinc(!) ⌉ aliquantulum opitularetur, ut Deo Optimo Maximo, patriae nostrae, et denique potissimum Cels(itudini) or Cels(itudinis)⌈Cels(itudini)Cels(itudini) or Cels(itudinis)⌉ Tuae esset ornamento. Ego ergodioktes non ignavus futurus sum.
Bene valeat Celsitudo Tua.
Faxit Deus, ut quam felicissime praesideat ecclesiae Christianae, et perpetua valetudine utatur, fruatur. Ego, si quando tum occasio, tum facultas daretur, Celsitudinem Tuam plenissimis officiis mihi demereri studebo.
Francpfordii cis Viadrum, die a feriis Margaretae octavo, anno post natum Christi MDXXXVII.
Cels(itudini) or Cels(itudinis)⌈Cels(itudini)Cels(itudini) or Cels(itudinis)⌉ Tuae deditissimus Iodocus Willichius Resellianus