Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Servitiorum meorum plurimam commendationem.
Quod hactenus litteris Dominationis Vestrae Reverendissimae solitam erga me gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae abunde declarantibus non responderim, nihil aliud in causa fuit, quam quod litteras a domino ⌊Fabiano⌋ et domino ⌊agnato meo⌋ indies exspectabam, tum etiam, quod non fuit hactenus, cui commode dare potuissem. Immortales quoque ago Dominationi Vestrae Reverendissimae gratias pro gratiosa illa sua commendatione apud dominos ⌊Georgium Zyapka⌋ et ⌊Laxau⌋, quae olim, si aliquando in curiam serenissimi ⌊Romanorum regis⌋ venire contingeret, multum mihi prodesse poterit omnemque navabo operam, ut exhortationi Dominationis Vestrae Reverendissimae respondeam et ut nihil, quantum per me stat, quod ad studia pertinet, omittam. Totum me dedi studio iurisprudentiae, in quo omnes intendam nervos, ut olim Dominationi Vestrae Reverendissimae et aliis dominis et amicis meis usui et honori esse possem.
Crudele fatum ⌊ducis Florentiae⌋ puto Dominationem Vestram Reverendissimam nondum audivisse. Is nuper in die Trium Regum in nocte a ⌊quodam de Medicis⌋ in domo sororis eiusdem trucidatus fuit. ⌊Civitas⌋ tota tumultuatur. ⌊Strocii⌋ illi et alii proscripti conscribunt. Passim milites. Nihil boni inde sequetur.
Praeterea constans hic fama est ⌊Turcam⌋ maximam parare classem et pro futuro vere deliberasse aggredi ⌊Regnum Neapolitanum⌋ et alias finitimas provincias. ⌊Summus pontifex⌋ nuper X creavit cardinales, inter quos fuit ⌊Sadoletus⌋ doctissimus ille vir, ⌊Polus Anglus⌋ et alii excellentes viri etc.
Dominationi Vestrae Reverendissimae me humillime commendo.
Ignoscat celeritati etc.