List #1576
[Ioannes DANTISCUS] do [Mauritius FERBER]Löbau (Lubawa), 153[6]-02-01
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissime in Christo Pater et domine mi observandissime. Salutem et mei commendationem plurimam.
Eo die, hoc est XXVIII-a mensis praeteriti, quo ad Dominationem Vestram Reverendissimam cf.
Ex copia item litterarum domini Cornelii Dominatio Vestra Reverendissima accipiet, quo in silentio habitum est a nostris hoc negotium, quod maiestas regia in praestito subsidio ill(ustrissimo) or ill(ustri)⌈ill(ustrissimo)ill(ustrissimo) or ill(ustri)⌉ duci Holsatiae voluit abditissimum esse et secretissimum, quemadmodum id ipsum per nuntium suum dominum Ioannem a Verden in conventu Marienburgensi omnibus iniunxit. Quidam ex nostris paper damaged⌈[is]is paper damaged⌉ p. 182 non verentur in conviviis haec omnia publice denuntiare, immo et conventicula ob id struunt, quae facta sunt in Strosburg, Reden et Marienburgo, caputque ms. capudque(!) ⌈caputquecaputque ms. capudque(!) ⌉ factionis inter oppidanos fertur paper damaged⌈[ertur]ertur paper damaged⌉ fuisse Petrus hospes Dominationis Vestrae Reverendissimae Graudnicensis, qui proclamavit: “ubi est pecunia, quam prius contribuimus, eam domini sine nostra scientia, in quos voluerunt usus, verterunt!” In aliis conciliabulis longe graviora contra dominos consiliarios sunt proposita, quo omnium in eos odia conflarentur. Ceterum legi litteras, in quibus scribitur Thoroniae in feriis novissimis castellanum Culmensem in compotationibus coram omnibus ad Georgium Molner, civem Gdanensem, dixisse: “Vos Gedanenses estis in foedere cum civitatibus Anshe et iuvistis ducem Holsatiae cum XIIM florenorum, quae pecunia terrarum fuit Prussiae. Eam maiestas regia iussit dari ad instantiam Ioannis a Verden palatini Marienburgensis et domini Czeme. Ego etiam sum in consilio, sed hoc sine mea scientia et consensu factum est.” Et nescio, quae alia effutiverit, quemadmodum et nuper in conventu Elbingensi, quae iratus protulit, Dominationi Vestrae Reverendissimae non sunt incognita. Sic nos in regno apud nostrates et foris passim deferimur. Quibus hoc fit auctoribus, quis nescit.
Turbamur domi, male audimus foris; nescio, quid de nobis ad tam liberas et frivolas delationes dominus noster sentiat. Ad quem omnino, ne ut
cf. Lucil. 1350 lucil. 958 nam scio Amynclas tacendo periisse ⌊Amyclae tacendo pereamuscf. Lucil. 1350 lucil. 958 nam scio Amynclas tacendo periisse ⌋, scribendum nobis est, siquidem ex conventiculis illis iam contra nos scripta sunt plurima, sed intelligo a maiestate regia non esse responsum, quod fortassis nostras exspectet litteras. Recolligat Dominatio Vestra Reverendissima ea, quae maiestas regia in his ad nos scripsit et nuntiavit et ea, quae s(e)mp(er) his pro fide nostra fideliter consuluimus, et quomodo haec omnia divulgata sunt, committat scribi litteras, quibus maiestati regiae omnia in memoriam reducantur integritasque nostra declaretur, qua tum pro rerum et temporum ratione usi sumus, rogeturque a nobis, ut nos ab huiusmodi hominum, qui omnia suae maiestatis secreta scrutari et scire volunt, in proximo futuro conventu temeritate superinscribed, in the hand of Dantiscus⌈temeritatetemeritate superinscribed, in the hand of Dantiscus⌉ asserat atque in debita auctoritate conservet. Quod si a nobi written over u⌈uii written over u⌉s, quibus potissima oneris pars incumbit, non fiet, longe graviora, si haec licentia diutius grassari permittetur, paulo post experiemur. Quantum igitur possum, impensius Dominationem Vestram paper damaged⌈[Vestram]Vestram paper damaged⌉ Reverendissimam rogo, ne nobis desimus, istiusmodique litteras concipi faciat. Subscribam oppido quam lubentissime, nobilitas praeterea et Culmensis conquesta est, quod nos dies et loca
Ceterum nolim ignorare Dominationem Vestram Reverendissimam, quae cancellarius meus paulo ante ex Lovicz a reverendissimo domino archiepiscopo ad me rediens attulit episcopatum Cracoviensem domino Latalszky Posnaniensi episcopo collatum, Posnaniensem vero domino Choinszki, qui fuit Plocensis, domino Gamrath Plocensem, qui fuit Premisliensis, filio autem illustrissimi domini comitis de Tarnow cessit episcopatus Premisliensis. De officiis cancellariae adhuc tum non audiebatur, quibus essent distributa. Quinta Ianuarii praeteriti cessit e vivis illustrissimus dominus Andreas comes de Tanczin et castellanus Cracoviensis. Fertur etiam reverendissimus dominus archiepiscopus Leopoliensis viam omnis carnis ingressus.
Ex Lituania nihil certi, quam quod omnes parati irruptionem ex paper damaged⌈[x]x paper damaged⌉ Smolenszko Moscorum exspectant, quae utinam non succedat.
Queritur mihi per litteras reverendissimus dominus archiepiscopus Gneznensis triplicem haberi senatum, unum in regno, binos apud maiestatem regiam, nihilque boni ominatur, quod et res ipsa declarat. Nulla vis, nullum consilium valet contra Deum, eius ut nobis clementior et mitior fiat voluntas orandum est sedulo etc.
De ecclesia mea Gdanensi sic res habet, quemadmodum cum Dominatione Vestra Reverendissima