Letter #158
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1522-08-11
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Excellentissimo domino
Salutem dico.
Redii ego domum 4 huius mensis. Quod licet Norimbergae ms. Norimbergi(!) ⌈NorimbergaeNorimbergae ms. Norimbergi(!) ⌉ intellexeram longe peregrinationis tibi provinciam esse demandatam, sperabam tamen, quia caesar in Hispanias concedere statuisset atque omne in Germania imperium principibus, qui Nurmbergae agunt, reiecisset, futurum esse, ut tua legatio interciperetur, quod et ex re tua et summe tibi gratum credebam, sed dum huc venissem, alia ex aula commissio facta, qua longum iter tuum confirmatur. Mittuntur igitur tibi litterae regiae, pecuniae item, aurei videlicet trecenti Hungaricales, ego vero pro observantia, qua te semper colebam, amicis scripsi, ut te amice excipiant faveantque. Intercedit enim mihi cum Fuggaris singularis quaedam consuetudo. Dedissem et in aulam epistolas, nisi scirem, te in ea curia maximos multosque habere amicos. Scripsi tamen huic, qui Fuggarorum rebus praeest, ut ad tuam postulationem, quatenus necesse erit, benevolentiam exhibeat singularem et ad eos, quos inter carissimos in aula habet, tibi litteras assignet. Proximis ex urbe mihi litteris significatum est, in re tua nihil fieri posse, nisi praesente pontifice, hae etenim causae per signaturam expediuntur, quando vero tibi nunc pontifex ad manum erit, facilius expedies, videbitur enim ad oculum praesens legitima tua excusatio.
Novi apud nos nihil, nisi quod Tartarorum eruptio exclamatur, eam reprimendi publica expeditio decreta est. Qualis illa sit, tu novisti, quae si antea umquam segnis et periculosa fuerit, iam pessima censenda. Moldaviae palatinum, a Turca proxime pulsum, caesis mille septingentis ex Tracia militibus, restitutum asserunt. Haec ad te nunc habeo, mi Dantisce, multi dum ego peregrinarem et in ipsa aula caesaris essem, te saluta BCz, 262, p. 81 runt, omnes enim <de> te loquuntur, tuas virtutes et eruditionem testantur atque commendant. Et accessit etiam mihi aliquid gloriolae, cum te mihi amicum assererem, ita enim mihi a te persuasum vel ob id, quod te veneror atque diligo, et quod in rem tuam pertinet, non invitus facio. Agam etiam nunc, ut salve sint res tuae. Vale et ex Antwerpia nobis aliquid novi rescribe.