Letter #1582
Jan Benedyktowicz SOLFA to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-02-25
received [1537]-03-19 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino et patri gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime et venerande. Praemissis humilibus servitiis meis in favorem.
Reverendissima Paternitas Vestra sciat suas maiestates perbellissime habere, verum archiepiscopus hucusque se continet domi suae, nec exibit, nisi completam sanitatem assequetur. Reverendissimus dominus episcopus Plocensis nactus cancellariatus dignitatem. Cuperem alio feliciore tempore concessam ei, quando et in quadratura Lunae et Saturni et signo bicorporeo hoc officium suscepit, vereor de constabilitate negotii huius, si vera sunt, quae astronomorum periti pro certis habent. Quamquam noster Yeronymus ad omnem actum et incessum pingere crucem ait saluberrimum esse et plus verum quam omnes caeli aspectus.
Cashovienses modo 42 viri selectissimi cum aliquot iuvenibus egregiis compedibus pressi per monachum missi sunt Budam, praeterea omnia viva ex Cashovia ultra Tissum fluvium eduxisse fertur. Forte sibi timet propter lancigerorum 2000, qui appulerunt ante tres hebdomadas Leuczoviam. Baleae sex Bohemiam cum exactissimo milite Hyspano venisse scribuntur; Helvetias omnes in armis. De Iosto Ludvico nil certi auditur, praeter hoc quod 29 Ianuarii suo factori Vratislaviam scripserit se sanum quidem et bene pro suis pecuniis tractari. Deus ipsum ex faucibus latronum tandem eripere dignetur. De Moscorum oratoribus nil certi adhuc, quid actum sit, auditur.
Valeat felicissime.
Ex Cracovia, Dominica Reminiscere 1537.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Ioannes Benedicti regius doctor et custos Lovicensis etc. obsequentissimus