Letter #1584
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-03-07
received [1537]-03-24 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Culmensi episcopo, domino colendi paper damaged⌈[di]di paper damaged⌉ssimo etc.
Reverendissime Domine, domine colendissime. Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Cum proficisceretur istuc dominus praepositus Varmiensis, non putavi me sine magno aliquo scelere facere posse, ut eum absque meis litteris ad Reverendissimam Dominationem Vestram redire permitterem. Quamvis itaque nihil fuerit, quod magnopere scriberem, tamen hoc ipsum scribere duxi satius, modo ut testarer studium meum et observantiam erga Reverendissimam Dominationem Vestram, quam ut a teneris annis semper colui summaque sum veneratione prosecutus, ita deinceps etiam facere nunquam intermittam. Quod si quid est, in quo opera servituteque mea Reverendissimae Dominationis Vestrae gratiam magis atque magis demereri queam, imperet modo. Nihil fecero libentius, quam ut vel ad nutum illius me convertam.
Nova, quae sunt ad nos perlata, etiamsi paulo iam vetustiora, tamen in hac scheda praesentibus inclusa Reverendissimae Dominationi Vestrae mittenda putavi. Mihi fortasse AAWO, AB, D. 19, No. 2_2 castra erunt hac aestate sequenda, cui multo melius cum Musis quam cum Marte convenit.
Scripsit nuper Dominus Spiegel ex aula Principis Ioachim Electoris, habita iri una comitia nescio in quo oppido Misniae per Principes Germaniae, altera vero Smalcaldiae per Principes Evangelicos, quibus eti<a>m Evangelista Lutherus intererit vel fortasse praeerit. Praeterea nihil hic habetur novi.
Quod reliquum est, commendo me favori et gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae, cui fausta precor et felicia omnia, imprimis autem diuturnam eamque prosperam valetudinem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉.
Cracovia, Nonis Martiis.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servus addictissimus Stanislaus Hosius
Postscript:
Cuperem, si videbitur Reverendissimae Dominationi Vestrae, novorum istorum participem fieri Dominum Custodem Varmiensem, atque illi de meliore, quod aiunt, nota per Reverendissimam Dominationem Vestram commendari atque ut mihi Stanislai Glandini eglogam(!) remittat quaeso.