» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1587

Ioannes DANTISCUS to [Thomas of Bydgoszcz?]
Löbau (Lubawa), 1536-03-10


Manuscript sources:
1rough draft in Latin, autograph, BCz, 244, p. 191

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Ioannes etc.

Honorabilis Domine, fidelis in Christo dilecte.

Mittimus vobis per praefectum castri nostri Fridek XLVII marcas, de quibus cedunt compatri nostro domino doctori Hieronimo XLII pro vino. Quam pecuniam frater noster Bernardus Thoroniae solvere potuisset longeque nobis fecisset gratius ipsique domino doctori, qui pecunia sua opus habet in dies, commodius. Unde nos ob illum, quod haec mora praeter nostram voluntatem accidit, excusabitis. Reliquam pecuniam pro expensis equi apud illum relicti IIII marcas et mediam etiam ei dabitis, de qua nobis nulla fuit notitia, alias tam diu non soluta non haesisset.

Committimus praeterea vobis, si pro tritico tantum pecuniarum habere potueritis, ut a domino Nicolao a Linden consule Thoronensi, aut ubi vobis opportunius videbitur pro familia nostra duo stamina panni Zcwickoviensis ematis eius coloris, ut sunt tunicae, quibus nostri equitando utuntur, illaque cum primis ad nos mittatis. Quod si impraesentiarum tantum pecuniae vobis non est, ad certum tempus solutionem suspendatis.

Voluimus etiam, ut eum adulescentem, qui vobis inservit pro nominatim ostendendis debitoribus , nuntio t<e>rrestri ad exigendas annonas non persolutas mittatis, quod negotium satis apte deriget, cum prius omnem fere nobilitatem noscat et aliquot annis in servitio domini palatini fuerit.

Murator Lucas nobis insalutatis abiit. Rescribite, quid rerum agat, operamque date, ut lateres haberi possint et ut caementum bene sit dispositum. Si Thoroniae recens et bonum oleum, quod vocant Venetum, habetur, gratum nobis facietis X libras huc mittendo. Bene vos valere optamus.

Ex castro nostro Lubaviensi, X Martii MDXXXVI.