Accepi a Magnificentia Vestra ⌊Cracoviae⌋ ⌊⌋ easque copiosas veterisque in me amoris ac fiduciae plenas, et ⌊⌋ 1537-03-06⌊VI-a huius1537-03-06⌋ ad me datas. De prioribus quod non responderim, excusavi me per ⌊generosum dominum castellanum Gdanensem⌋ nuper, cum apud ecclesiam meam una essemus, Magnificentiae Vestrae. Quam meam excusationem pro communi nostra amicitia non dubito quin Magnificentia Vestra admiserit. Per me certe, si quid in rebus Magnificentiae Vestrae ⌊Cracoviae⌋, cum tota in turbis esset aula, agi potuisset, nihil fuisset omissum. Commoditas expectanda est oportunior, in qua, si Magnificentia Vestra opera mea uti voluerit et ego quippiam ex usu Magnificentiae Vestrae praestare potuero, omne id, quod in facultate mea est, offero etc.
Ea, quae Magnificentia Vestra scripsit de loco et tempore ⌊futuri conventus⌋, ad eundem ferme modum paulo ante ad ⌊reverendissimum dominum Varmiensem⌋ retuli. Sic enim inter nos cum ⌊domino castellano et capitaneo Novensi⌋ in ⌊Colmense⌋ conventum erat, verum ⌊reverendissimus dominus Varmiensis⌋, quemadmodum ex litteris eius accepi, longe aliud sentit. Siquidem
censet locum in ⌊Marienburgo⌋ et solitum tempus non esse transferendum, eo quod putat se posse curru in
⌊Elbingum⌋ et inde aqua ad ⌊conventum⌋ duci. Quod si secus, ut in
novissimo ⌊conventu⌋, eveniret, iterum
cf. Pl. Ps. 369 operam ludimus ⌊luderemus operamcf. Pl. Ps. 369 operam ludimus ⌋, possentque nobis se eo in loco ab hominibus inibi imperiosis offerre incommoda et molestiae plurimae. Si certum haberemus ⌊reverendissimum dominum Varmiensem⌋ in ⌊Marienburgum⌋ venturum, non displiceret consilium, cum autem in dubio res haereat, scripturus sum iis diebus per proprium nuntium ⌊reverendissimo domino magno cancellario episcopo Plocensi⌋ id, quod Magnificentiae Vestrae mihique et aliis dominis visum est esse magis expediens, neque idipsum latere ipsam ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋ patiar. De loco, ut ⌊Thoroniam⌋ transferretur, prius cum ⌊domino Plocensi⌋ ⌊Cracoviae⌋ sumus collocuti, cui commodus propter dominos ex ⌊Regno⌋ videbatur. Quod si eo ⌊reverendissimus dominus Varmiensis⌋ conferre se non poterit, adhortandus erit, ut duos ex ⌊capitulo⌋ mittat, quo suffragia
nostra fiant angustiora[2]. Scribam praeterea et ea, quae in litteris Magnificentia Vestra suggessit. Quicquid respondebitur, cum primum nuntius redierit, Magnificentia Vestra sine longa mora sciet, ut nos temporius ad omnia accommodare possimus etc.
Velim conqueri ut amico, verum, ne mihi accidat ut paulo ante ab amico[3], vereor, cui cum graves a me duobus iam annis sese subsequentibus expensas pro patria factas nihil petens vel sperans descripsissem, responsum fuit Germanico adagio: “Was dw kanst das thw”[4]. Adversarii mei dicunt, quod ⌊Gdanensium⌋ stipendio conductus adeo splendide ⌊Cracoviae⌋ convivia struxerim et totam profectionem confecerim. Sic et ab amicis
atque inimicis nullam sum nactus gratiam.
cf. Cic. Sul. (30) 31 difficile est enim tacere, cum doleas ⌊Durum quidem est tacere (quod
⌊Cicero⌋ dicit pro
Plancio(!)
), cum doleascf. Cic. Sul. (30) 31 difficile est enim tacere, cum doleas ⌋[5]. Si quid in eo pecco, utique venia indignus non sum. Hoc tamen cum damno meo sum in hoc itinere, et tot taediis, quae devoravi, assecutus, quod postea futurus sum cautior, neque adeo facile mihi sinam persuaderi in
posterum, ut cum meo incommodo parum gratis sim commodo etc.
Fuit 1537-03-11⌊heri1537-03-11⌋ apud me ⌊⌊olim domini Bistram⌋ relicta vidua⌋. Quae mihi de ⌊domino Ioanne⌋[6] eius paulo ante parrocho conquesta est, quibus modis domum et curiam plebanalem, ut vocant, cum pecorum abductione frumentorumque, quae reliqua sunt, venditione extenuat et expilat, quod quidem sine episcopi scientia, cuius est debitum modum in iis praescribere, fieri non deberet. Idque igitur scribo, quo commoneatur, ne quid in ea transmigratione praeter phas et aequum faciat. De rebus novis nihil est, quod scribam ad praesens, praeter atroces minas, quae de ⌊Turcis⌋ ex ⌊Hungaria⌋ et prope ⌊Austriam⌋ ad nos perferuntur. Dominus Deus, qui Magnificentiam Vestram nobis quam diutissime sospitem et incolumem conservet, tantorum malorum auctores castigabit.
[2 ] The votes will be less numerous because Ferber’s possible representatives will not have the right to vote in his name. Ferber’s health in fact did make it impossible for himto take part in the assembly. His representatives were Warmia canons ⌊Tiedemann Giese⌋ and ⌊Felix Reich⌋
[3 ] Maurycy Ferber had reprimanded Dantiscus for complaining about the expenses and hardships connected with his participation in the 1536/37 Diet (see ⌊⌋)
[4 ] Old German: Was du kannst, das tu (Eng. Do what you can )
[5 ] Dantiscus quots here the oration of Marcus Tullius Cicero Pro Sulla, erroneously under the title of another of his orations – Pro Plancio
[6 ] At the time, Ioannes Staer was moving from the parish in Groedsch(?) to the parish of Schoneck(?) (cf. ⌊⌋); Baltazar of Lublin also writes about him (see ⌊⌋), saying that he is moving from the parish of Ssenecke to the parish of Grodziczno)