» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1606

Bona Sforza to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1537-03-27
            received [1537]-04-07

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 3465, p. 253-254

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

[Reverendo in Ch]risto Patri, domino [Ioanni e]piscopo Culmensi, [sincere] nobis dilecto

Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae ac Masoviae etc. domina

Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.

Grato animo legimus litteras Paternitatis Tuae, quibus rerum nostrarum curam se habere testatur, primum autem, quod illustrem comitem de Nasau attinet, intelleximus ex copia litterarum Paternitatis Tuae, quam nobis nobilis Fabianus Dameraw aulicus noster ostendit. Quae demum hac in re mens nostra sit, ex eius litteris [c]ognoscet. Domino archiepiscopo in Anglia nihil Paternitas Tua scribat, quandoquidem ita, ut subveretur res, sibi non ex animi sententia cedant. Si quid tamen ille responderit, reddat nos Paternitas Tua certiores.

Dederat Paternitas Tua reverendissimo domino archiepiscopo Gneznensi unguentum quoddam contra podagram, quod nunc maiestati regiae non parum iuvit. Cupimus a Paternitate Tua mittat illud adhuc maiestati regiae, quo apprime illius maiestati gratificabitur.

Simulacra, dum perficientur, cupimus ad nos transmittat et has litteras, quas cum praesentibus mittimus generoso Stanislao Costka inscriptas, reddi illi faciat.

Beneque valeat.

Datae Cracoviae, die XXVII-a Martii M-o D-o XXX-o VII-o.

Ad mandatum sacrae reginalis maiestatis proprium