Letter #1609
Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-03-28
received [1537]-04-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi, domino et amico honorandissimo
Reverendissime Domine, domine amiceque honorandissime.
Salutem et mei commendationem.
Redditae sunt mihi litterae ex Lubavia XVI Martii datae, in quibus (quae est eius erga omnes humanitas) gratulari mihi et quaeque felicissima optare dignetur ob accessionem novae dignitatis et officii. Ago et habeo Reverendissimae Dominationi Vestrae maximas gratias, quod me adeo humanissimis litteris invisere dignata est. Fecit hoc summa illa humanitas cum virtute coniuncta et in toto ferme orbe praedicata Vestrae Reverendissimae Dominationis.
Cum autem bene mihi constabat, quam amicissime Reverendissima Dominatio Vestra cum spectabili et magnifico domino Christoforo a Schidlowiecz castellano Cracoviensi, regni Poloniae vice<can>llario etc., avunculo meo desideratissimo, vixit, ego etiam dabo operam, ut in omnibus, in quibus potero, votis Reverendissimae Dominationis Vestrae respondeam, Eandem quam plurimum rogans, velit deinceps, opera et studiis meis uti, nam inveniet me ad inserviendum Illi et amicis, ac familiaribus eius semper pro facultate mea paratum.
Opto Reverendissimam Dominationem Vestram felicissime valere.
Datum Cracoviae die Mercurii pridie Cenae Domini anno Eiusdem M-o D-o XXXVII-o.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Paulus de Volia vicecancellarius Regni Poloniae subscripsit