Letter #1612
Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-03-30
received [1537]-04-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Salutem et sui quam humillimam commendationem.
Si quid esset in rebus meis, Praesul Ornatissime, unione vel candidius vel preciosius, hac nota signarem eum diem, quo mihi per nuntium Reverendissimae Amplitudinis Tuae nuntiatum est Reverendissimam Amplitudinem Tuam ex itiner<e> difficillimo incolumem cum patriae, tum amicis carissimis esse redditam. Quis enim mihi vel optatiorem vel iucundiorem nuntium adferre potest, quam qui Reverendissimam Amplitudinem Tuam recte valere et a Deo Optimo Maximo (a quo id incessabiliter peto) in prosperrima valetudine felicissimoque successu servari affert! Ceterum, pro tua tam salubri admonitione, Praesul Ornatissime, immortales habeo gratias, ex ea enim vel praecipue sentio, quantopere me Reverendissima Amplitudo Tua diligat et mihi faveat, nec dissimulo hoc mihi iucundiorem eam fuisse exhortationem, quod habebam bonam causam, cum summo studio ea curassem, quae Reverendissima Amplitudo Tua a me curari optat. In hoc vero omnem laborem conatum studiumque meum colloco, ut Reverendissimae Amplitudinis Tuae aliquando tum usui tum commodo esse omnemque suspicionem a me segregare et ex animo Reverendissimae Amplitudinis Tuae prorsus evellere et funditus eradicare possem.
Magna cum diligentia, Praesul Ornatissime, et quoad pulchrius fieri potuit, Breviarium, quod Reverendissima Amplitudo Tua misit, ligari feci ligatumque remitto. Huic autem simile apud omnes bibliopolas diligenter exquirens repperi nullum, quam primum tamen adducentur, et si quid praeterea librorum noviter editorum, quod spero brevi post festa futurum, ut ex illis accepi, emere non negligam. Verum, cum aliud, quod Reverendissimae Amplitudini Tuae nunc scribam, habeo nihil, Reverendissimam Amplitudinem Tuam a Deo in aeternum servari peropto.
Datae
Reverendissimae Amplitudinis Tuae extremus homuncio
[1 ] Missing part of address was written on lost piece of paper the seal was impressed through