Letter #1615
Anselmus EPHORINUS to Ioannes DANTISCUSRome, 1537-04-01
received [1537]-07-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo clarissimoque Domino, domino
Πολλὰ χαίρειν.
Non mihi voluntas, Praesul clarissime, non occasio, non veteris mei in Tuam Celsitudinem studii ac amoris oblivio, non denique iustum scribendi argumentum, sed audacia, sed orationis lepos ac scribendi venus, sed verborum ac sententiarum sylva, quibus tanti viri occupationes sanctiores interpellarem, mihi defuit. Scio enim, quantum cum
Qui has Tuae Celsitudini obtulit, compatriota meus est, vir pius atque sincerus. Vi superum multum terris iactatus et alto, vix tandem paupertatis et senectutis suae domicilium repperit, quod auspicatius inhabitare Tuae Celsitudinis auctoritate atque patrocinio cuperet, qui et me sua commendatione Tuae Celsitudini tandem et notiorem, et gratiorem reddet.
Sunt in
Valeat Tua Celsitudo diu ac feliciter. Salutem cum summa commendatione officiosissimus alumnus meus
Tuae Celsitudinis addictissimus cliens