Letter #1619
[Ioannes DANTISCUS] to UNKNOWNLöbau (Lubawa), 1537-04-07
English register: Dantiscus apologizes to the addressee that he cannot send the horses requested for the latter’s journey, but he has none that are good enough. For his own journey to Cracow, he borrowed horses from the Warmia bishop (Maurycy Ferber). He sent the majordomo to Kashubia to get horses, but the man did not manage to buy any.
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice Domine, Amice carissime et honoran(de) or honoran(dissime)⌈honoran(de)honoran(de) or honoran(dissime)⌉. Salutem et omnem felicitatem.
Non possum non quodammodo pudefieri, quod postulati on the margin⌈postulatipostulati on the margin⌉s Magnificentiae Vestrae, quibus cui in quibus possum non gravate gratificari velim, satisfacere ad praesens nequeam, quandoquidem equorum, qui boni dici deberent, penuriam ipse patior. Acceperam in mutuum a reverendissimo domino Varmiensi pro novissima mea Cracoviam profectione tres canterios, quos huc rediens remisi. De reliquis non est, quod ratione amicitiae nostrae, quae mihi est cum Magnificentia Vestra, et quod ad hoc iter, cui intendit, mittere valeam. Si equum darem ... illegible⌈...... illegible⌉ minus bonum, ut sunt fere mei omnes, et mihi foret dedecori, et Magnificentiae Vestrae gratus atque utilis esse non posset. Quapropter, ut hanc meam amicam excusationem boni consulat, rogo plurimum. Pauloante ad Casszubas marschalcum meum misi, ut unum aut on the margin⌈unum autunum aut on the margin⌉ duos bonos mihi coemeret, verum re infecta rediit. Voluntas profecto gratificandi Magnificentiae Vestrae mihi non deest, deest vero facultas, [cuius] defectus merito reprae[h]endi non potest on the margin⌈cuius hidden by binding⌈[cuius]cuius hidden by binding⌉ defectus merito repraeh hidden by binding⌈[h]h hidden by binding⌉endi non potest[cuius] defectus merito reprae[h]endi non potest on the margin⌉. Eandem Magnificentiam Vestram quam diutissime bene valere opto ex animo.
Ex castro meo Lubaviensi, VII Aprilis MDXXXVII