Letter #163
Ioannes DANTISCUS to [Sigismund I Jagiellon]Antwerp, 1522-09-18
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW BOZ 2053 TG 4, No. 356, f. 78r
Sacratissima Regia Maiestas et Domine, Domine Clementissime, post humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Novissime ex Nurnberga 28 Iulii Sacratissimae Maiestati Vestrae omnia, quae apud reverendissimum dominum cardinalem Salczburgensem egi, descripsi. Cuius ille mentis et sententiae sit, ex responso mihi dato intelliget.
Tandem me versus Ulmam XX miliaria extra rectum iter contuli, quod sic accidit. Fuerunt mecum in hospitio, et unus solitus erat in eodem cubili excubias facere, qui me Argi oculis semper custodiebant, ne illorum manus evaderem. Habebant cum quibusdam praedonibus, ut postea edoctus sum, intelligentiam, qui agunt in terris marchionis Casimiri, et sperabant me posse consequi. Quod liquidissimis coniecturis considerabam, neminem tamen impetere audebam. Tanta libertas Nurnbergae numquam antea est equitibus praemissa hac illac obequitandi, ut hoc tempore, nam principes ibi agunt, qui sunt regentes, est ibi etiam iudicium camerae imperialis. Quilibet equitum se vel ad principem aliquem, vel ad res suas agendas coram iudicio venisse fingit. Ille, qui mecum in cubili versabatur, adiunxerat se mihi socium et consuluit mihi, quo itinere commodius Maguntiam possem attingere. Ego dissimulabam omnia et quasi secreto illi credidi, ne alicui diceret me recta stain⌈[a]a stain⌉ versus Francfordiam iturum, quod ipsi summe placuit, credebat enim, quod omnem mentem meam expiscatam haberet. Deinde ob maiorem securitatem accepi a Nurnbergensibus 4 equites armatos per marchionis provinciam et una hora ante solis occasum parabam me ad iter, et illos 4 equites praemisi, ut me in silva versus Ulmam exspectarent. Ego vero exivi per portam, qua itur Francfordiam et tandem per alias ambages circa muros civitatis perveni ad illos equites, quos praemiseram, et ivi tota nocte per 8 miliaria usque extra terras marchionis Casimiri incolumisque perveni Ulmam. Paulo post Ulmae audivi, quod in via, quae ducit Francfordiam, per quam me finxeram iturum, tribus mercatoribus manus fuissent amputatae, ut suspicor, ab illis, qui me forsan per insidias captare studebant.
Me existente Ulmae venit illac dominus Georgius de Els, ordinis procurator generalis et devertit ms. divertit(!) ⌈devertitdevertit ms. divertit(!) ⌉ in meum hospitium. Habuit equites 30 et a Nurnbergensibus 10. Cogitur sibi bene de securitate providere propter stipendia, quae adhuc ordo equitibus hic et peditibus debet. Hoc bellum contra Maiestatem Vestram Serenissimam gestum, ut intellexi, numquam illi placuit. Domino magistro generali imprecatur, qui ei non parum de proventibus, quos habuit in Germania et Prussia, abstulit. Debebat cum ceteris fratribus Ulmae habere conventum pro reliqua militum solutione.
Ab Ulmensibus iterum de oppido ad oppidum per terras quondam expulsi ducis Wirtembergensis acceptis conductoribus perveni, non tamen sine discrimine, usque Spiram. Multi sunt una cum eorum duce exules, quorum bona liga Suevica occupavit, qui hic inde latrocinia exercent, cogebar ergo interdum equites conductores habere sex, pedites decem, ubi constabat de BNW BOZ 2053 TG 4, No. 356, f. 78v manifesto periculo.
Ex Spira nequaquam sine praedonum incursione Magunciam terra pervenissem. Grassantur ibidem passim Francisci de Szikingen(n) equites, qui aliud stipendium non habent, quam communem praedam, et paulo ante bonum patrem abbatem satis divitem sunt depraedati, illo bene caeso et semivivo relicto.
Commisi me igitur navigio et datis XI florenis Renensibus securus per Rhenum attigi Magunciam. Et sors me iterum in hospitium impulit, in quo erat quidam ordinis commendator de Hassia ex Marburg. Ille in primis, antequam me nosceret, strenue volebat mecum habere consuetudinem, sed ubi exploratum habuit me esse servum Sacratissimae Maiestatis Vestrae, non comparuit amplius. Neque ego diutius illic immoratus sequenti die conduxi aliud navigium et commode perveni Coloniam 14 Augusti. Inde iterum novas habui difficultates propter Geldrenses et Iuliacenses equites, quos hic snabhaneken vocant. Usus itaque consilio dominorum consulum Coloniensium, qui se honestissime erga Sacram Maiestatem Vestram obtulerunt, accepi ab eis usque ad Iuliacum 4 armatos equites et veni securus usque ad Aquisgranum. Ibi repperi orig. reperi⌈repperirepperi orig. reperi⌉ capitaneum, quem Germanus exercitus in Dirsovia reliquerat et qui se Sacratissimae Maiestati Vestrae Bidgostiae cum 60 peditibus statuit. Ille me magno cum gaudio excepit et publice coram omnibus Sacratissimae Maiestati Vestrae gratias ingentes et laudes vocalissimas tribuit, et nullum regem similem vivere Sacratissimae Maiestati Vestrae clementia, benignitate et munificentia testabatur proferens, quam clementer et bono viatico donatum eum Sacratissima Maiestas Vestra una cum suis sociis dimiserit. Hinc iterum acceptis conductoribus traiectum intravi, unde securius iam iter est ad Brabanciam, tandem omni deposita formidine in has terras, ubi nil magis, quam pax colitur, me contuli, et 22 Augusti Antverpiae constiti.
Hoc iter meum ob hanc rem sic diffuse Sacratissimae Maiestati Vestrae descripsi, ut intelligat, in quibus hactenus sim versatus incommoditatibus et discriminibus, et quas impensas facere fuerim coactus, ne aliqua ignominia et levitas negotii Sacratissimae Maiestatis Vestrae, quae mecum porto, inferretur. De me ipso minima mihi fuit cura. Hoc ingenue Sacratissimae Maiestati Vestrae, ut domino meo clementissimo, ausim scribere, quod solis conductoribus et pro navigiis in hoc meo itinere, non taxando expensas plus quam sexaginta ducatos in auro solvi. De aliis meis expensis, iam in quintum mensem, facilis est coniectura.
Iam hic sum fere per integrum mensem exspectando litteras et ulteriorem Sacratissimae Maiestatis Vestrae instructionem. In quantis autem curis et taedio hic hactenus fuerim, quod nihil hic a Sacratissima Maiestate Vestra invenerim, scribi non potest. Variae me infestabant cogitationes, timebam partim litteras meas ad Sacratissimam Maiestatem Vestram fore interceptas, partim verebar, ne quid tale admiserim in actionibus mihi commissis, quo non diligenter commissiones curasse viderer. Et dum animus in dubio est, ut Terentius inquit, paulo momento huc vel illuc impellitur. Multa timui ab aemulis, multa suspicabar alias. Nihilominus me semper mens recti conscia confirmabat et quasi praescia litteras Sacratissimae Maiestatis Vestrae iam esse in propinquo vaticinabatur. Quod evenit, miseram famulum meum ad factorem Fuggarorum, si quid haberet novi ex nostris partibus. Qui postquam a me abiret, in proximo illum revocabam. Nam Fuggarorum unus ferens litteras Sacratissimae Maiestatis Vestrae me salutabat et me ea affecit laetitia, qua feruntur affecti patres sancti in limbo inferni viso Domino; solutusque BNW BOZ 2053 TG 4, No. 356, f. 79r sum omni dubio, taedio et sollicitudinibus, quibus hucusque affligebar. Et nihil umquam tam avidis a me lectum est oculis, ut h{e}ae litterae Sacratissimae Maiestatis Vestrae, quae sunt datae Vilnae 25 Iulii et mihi hic redditae 12 Septembris. Atque ex his mentem et mandata Sacratissimae Maiestatis Vestrae abunde intellexi. Quae omnia Deo bene favente pro solita mea fide, quantum viribus totis eniti possum, diligenter et fideliter exsequi contendo.
Pridie reddi curavi litteras serenissimi domini Ferdinandi archiducis Austriae, quas pro me serenissimae dominae Margaretae harum terrarum gubernatrici scripsit. Quae in omnibus mihi se obtulit, in quibus Sacratissimae Maiestati Vestrae placere possit, et ut commodius in Angliam traicere possim, decrevit unum de suis cubiculariis cum litteris ad serenissimum regem Angliae transmittere, qui usque ad illius maiestatem mihi erit comes. Inde habitis litteris passus, sine quibus nemo ex Anglia dimittitur, ingens aequor usque in Hispaniam mihi erit arandum iam sub his duris temporibus. Et quam celerius possum ad caesaream maiestatem, quae nunc Burgis agit et conventum istorum regnorum ibi celebrare debet, me conferam et ab illa me, quantum erit possibile citius, absolvam.
Per quod vero iter stantibus his bellis redire debeam, adhuc mihi est incognitum, ex re capiendum erit consilium. Terra non possum nisi per Galliam, per quam iter nunc est clausum. Mari multo minus (sive Neapolim, sive rursus ad Angliam) me conferre velim propter instantis hiemis vigorem. Unde iterum commode non potest navigari, nisi pro futuro Martio, ad quem adhuc sex restant menses. Igitur dignetur Sacratissima Maiestas Vestra clementer perpendere, ex quo constituit mihi esse eundum, si cum hoc viatico trecentorum et centum ducatorum, qui mihi ex priori quadringentorum viatico sunt reliqui, sex mensibus in Hispania oratorem agere sit possibile, et quid mihi restabit pro reditu, quem etiam in tribus aliis mensibus usque ad Sacratissimam Maiestatem Vestram vix conficere possum. Velim equidem sine tam magnis impensis in hoc mihi iniuncto munere libenter servire, si fieri possit, Maiestati Vestrae Sacratissimae, quae pro sua incomparabili prudentia facili coniectura potest assequi nequaquam posse hoc superinscribed⌈hochoc superinscribed⌉ fieri. Abstrahuntur mihi etiam ex his trecentis ducatis Hungaricalibus, quos mihi hic Sacratissima Maiestas Vestra numerari commisit, 34, et pro quadringentis florenis Renensibus, quos dominus zupparius Bonar hic mihi a Fuggaris dari iussit, saltem mihi ducenti et sexaginta sex ducati Hungaricales numerantur. Non sunt mihi usui floreni Renenses in Hispania, itaque cogebar accipere ducatos et Fuggari hic ultra commissionem domini zupparii nihil mihi dare audent, hoc est, nisi valorem quadringentorum florenorum Renensium, qui faciunt 266 ducatos Hungaricales cum tertia parte unius ducati. Nihilominus ego hic egi cum Fuggarorum factore Wolfgango Haller, cum quo ante tres annos in Hispania mihi fuit singularis consuetudo, quod ad meam fidem mihi residuum trecentorum ducatorum, 34 ducatos, daret in mutuum, pro quibus me illi inscripsi et syngraphum meum reliqui. Proinde Sacratissimae Maiestati Vestrae humillime supplico, cum prius mihi trecentos Hungaricales numerari iussit, dignetur domino zuppario committere, ut cum residuis 34 ducatis iuxta priorem ducatorum calculum cum ipso Wolfgango Haller componat et chirographum meum redimat. De ista mora mea in Hispania, Serenissime Rex, quemadmodum scripsi, si fieri potest, quod citius redire possim, etiam cum manifesto periculo vitae, modo sint homines, qui navigent et hiemi se credere audeant, BNW BOZ 2053 TG 4, No. 356, f. 79v cum illis me in primis Deo et pro fide mea, quam Sacratissimae Maiestati Vestrae debeo, hiemi et quibuscumque tempestatibus me committam. Utcumque eveniet, tamen hoc nulla ratione consequi possum, quod sub hoc viatico, nisi velim esse Irus, redire valeam. Posui iam cum his 400 ducatis, quos adhuc habeo, mirabilibus modis calculum, sed non extendunt se, ut me illac, unde veni, referant. Quare Sacratissimae Maiestati Vestrae humillime, ut domino meo clementissimo, supplico, dignetur istarum rerum et futurae penuriae clementem habere rationem et domino zuppario committere, ut mihi in omnem eventum ad bancum Fuggarorum daret litteras, si quibus egerem, ut adminicula mihi pecuniis fierent. Nihil aliud, quam quod necessitas postulabit, sum exacturus. Non sunt mihi tales maiores, qui idonei essent Sacratissimae Maiestati Vestrae pro me dare fidem, cum sim ex humilibus, sed tamen honestis et fide dignis, natus parentibus, una mecum subditis Sacratissimae Maiestatis Vestrae. Tamen mihi hactenus est creditum. Et ne de me ipso multa praesumam, noscit me tota aula Sacratissimae Maiestatis Vestrae. Credat mihi, quaeso, has banci litteras, quas diligenter et fideliter observabo et utinam se talis offerat occasio, quod illis uti non sit necessarium, nihil mihi gratius accidere poterit. Sed haec de meis itineribus et necessitatibus hactenus.
Nova, quae hic habentur, haec sunt. Pontifex, antequam Romam est ingressus, constitit extra Urbem prima nocte apud sanctum Paulum. Sequenti die facta missa et oratione permisit cardinalibus, ut illi sanctos pedes oscularentur. Deinde, postquam intellexisset, quod ex Urbe magna pompa et aliquot milibus armatorum decretum fuisset ei iri obviam, fertur plurimum rogasse, ne tales impensae fierent, sed ea pecunia, quae pro huiusmodi triumpho deberet expendi, conservaretur, ubi aliqua necessitas ingrueret. Et quod deinde cum omnium summo gaudio in Urbem sit introductus et publice cum caeremoniis consuetis coronatus exclamatumque ab omnibus „Vivat Adrianus papa sextus Urbis et orbis restaurator”. Et quod paulo post coronationem constitutionem in Urbe fecerit, quod nemo cum armis ire audeat, nisi sit de his officialibus et eorum servis unus, quibus est permissum, quodque omnes clerici et beneficiis addicti vestibus huiusmodi inceda<n>t, quae in sacris constitutos specta<n>t. Et quod nemo clericorum, cuiuscumque status sit, barbatus deinceps videatur. Prohibuit etiam sub gravibus poenis, ne quisquam clericorum puellam in masculinis vestibus incedentem habeat. Nam ut hoc scriptum est ex Urbe, erant plurimae puellulae, quae a primis de statu spirituali et ab aliis etiam hoc vestitu in deliciis habebantur. In summa, quod omnibus modis nitatur ecclesiae catholicae prodesse bonos rursum mores inducere et malos funditus exstirpare, sed in his partibus, quae iure conterraneo illi sunt devinctae ms. devincti(!) ⌈devinctaedevinctae ms. devincti(!) ⌉, de eo sentitur, si in hoc proposito perseveraverit, quod non diu in hac sede regnabit.
De caesare nihil aliud, quam quod prius scripsi, auditur. In Burgis est et omnium suorum regnorum Hispaniae ibidem conventum descripsit, ubi satis longo tempore fertur immoraturus. Hoc, quod illic potissimum tractabitur, erit de conquirendis pecuniis et gentibus pro futuro vere, ubi toto conatu contra regem Galliae proficisci statuit, et arma sua prius non deponere, nisi a Gallis solidam pacem habeat. In oris istarum terrarum habet satis validum exercitum contra Gallum, qui passim nunc in Gallia igne et ferro magna damna infert, Anglicorum dicitur habere decem milia, Hispanorum tria milia, quatuor milia peditum ex Germania superiore, et iterum quatuor milia ex Germania bassa. Quinque milia habet hominum istarum terrarum et ter mille quingentos equites. BNW BOZ 2053 TG 4, No. 356, f. 80r Quem exercitum caesarea maiestas magis ad propulsandum hoc tempore, quam ad inferendum bellum in his superinscribed⌈hishis superinscribed⌉ partibus fovet, hocque solum pro hac vice cum rege Angliae agit, ut regem Galliae continuis impensis, quas etiam suis militibus cogitur impendere, enervet, et quod pro futuro vere novis copiis et hominibus ab omni parte illum adoriantur.
Rex etiam Galliae habet exercitum suorum equitum et peditum Germanorum, ut fertur, viginti milium, et exspectat quosdam Helvetios; timeturque hic, ne se uno impetu, postquam tanto tempore cum suis militibus nihil effecit, vel in Burgundiam vel in has terras conferat. Ex omnibus suis ecclesiis quicquid adhuc auri, argenti et cetera id genus fuit reliquum, rapuit. Omnes mercatores et suos subditos, quos ditiores co text damaged⌈[co]co text damaged⌉gnovit, in Parisio, Lugduno et aliis civitatibus et oppidis taxavit et depactavit conflavitque sibi non parum odii apud omnes suos huiusmodi tyrannide ms. tirannide(!) ⌈tyrannidetyrannide ms. tirannide(!) ⌉; et reiecit omnes pacis condiciones satis honestas per regem Angliae propositas et omnes tractatus, quibus post Mediolanensem urbem receptam maiestas caesarea apud eum pacem quaesivit. Testataque est publice maiestas caesarea, quod nihil magis cupiat, quam pacem, velitque stare cognitioni iudicum non suspectorum de omnibus rebus, ut Mediolano, regno Navarrae et aliis, de quibus controversia haec bellica agitur. Sed rex Galliae, postquam se frustatum videt, imperia deinde pontificem non habere, quem ipse voluisset, nihil aliud, quam bellum sitit. Speratur hic a multis, quod brevi haec sitis sedabitur. Induxitque paulo ante regem Scotiae contra Angliae regem missa illi, ut hic dicitur, cum duabus magnis navibus non parva pecuniarum summa. Una tamen illarum navium per Anglos fuit intercepta, sed illa cum pecuniis fertur ad Scotiam pervenisse. Unde rex Scotiae cum omni s text damaged⌈[s]s text damaged⌉ua potentia iacet in castris. Rex Angliae etiam omnibus suis viribus collectis, illas Scotis opposuit. Sic omnia hic undique armis fervent.
Ante aliquot dies pervenit huc fama, quod gentes caesarianae in Gallia quoddam castellum satis munitum in Gallia intercepissent et relictis ibidem praesidiis 80 peditum ulterius per Galliam igne et ferro saeviebant. Unde de tam levi praesidio Galli edocti expediverunt ducentos equites vestibus, signis et armis ut Burgundiones, qui venientes ante castellum clamabant eorum more „Burgundia” et rogarunt, quod intromitterentur, nam prope essent Gallicani equites mille, qui illos insectarentur, ne sic misere trucidarentur, et quod nuper ex Burgundia venissent ad ampliandum caesaris exercitum. Illi in castello fraudis inscii, videbantur enim lingua et omnibus habitibus Burgundiones, illorum miserti intromiserunt pro amicis hostes et ab illis hoc strategemate ms. stratagemmate(!) ⌈strategematestrategemate ms. stratagemmate(!) ⌉ omnes sunt interfecti, et castellum rursus validis praesidiis firmatum a Gallis tenetur. Haec de his terris.
Allatae sunt heri Fuggaris litterae, ubi scribitur, quod Turcus centum et quinquaginta milibus armatorum Rodianos milites sancti Iohannis durissima cinxisset obsidione, et quod constructis prius multis ingentibus propugnaculis, quibus civitatem et castrum Rodianorum circumvallarat, misit magno impetu magnam gentium, praesertim Christianorum et suorum de primis militibus multitudinem, ut vi et insultu subito muros et fossas occuparent. Quod Rodiani animadvertentes intra munitiones animose se continebant et primum illis permiserunt aditum, disposuerant enim omnia tormenta, quorum ego ibi vidi innumerabilem copiam, contra hostes, et cum se illi fere victores putarent, iaculabantur BNW BOZ 2053 TG 4, No. 356, f. 80v Rhodienses recta, proinde atque ad scopum, in hostes et post iaculationem ascensis moenibus ms. meniis(!) ⌈moenibusmoenibus ms. meniis(!) ⌉, quos adhuc superinscribed⌈huchuc superinscribed⌉ vivos et semimortuos offenderunt, interemerunt, et omnia hostium propugnacula crebris iaculationibus et multos in illis funditus deleverunt. Amisit Turcus in ista oppugnatione, ut scribitur, quinquaginta milia hominum et fere omnes Christianos, qui ad eum defecerant, et plures pedites Germanos, sicque obsidionem solvit et vix creditur rediturus.
Quid cum rege Daciae Lubecenses et gentiles mei cum ceteris ligae civitatibus agant, credo Sacratissimae Maiestati Vestrae non fore incognitum. In his partibus et inter eundum neminem audivi, qui non male de hoc rege loqueretur. Nihil hic post se laudis reliquit, praesertim in hospitiis nemo est, qui non illi ut saevissimo tyranno conviciaretur. Maiestatis caesareae istarum regionum oratores in Dacia duro carcere tenet captivos, hic rursus illius oratores tres, de quibus unum Antonium de Mech(...?) novi in Hispania, tenentur vincti, neque de illis ullam habet curam. Fertur dixisse, quod tales rusticos haberet plurimos.
De serenissimo archiduce Austriae Ferdinando suspicor, quod Sacratissima Maiestas Vestra, quae illi propior est, omnia eo modo intellexit, ut ex Nova Civitate Austriae praescripseram. Laudatur et amatur hic ab omnibus.
Venerunt etiam heri ad hospitium meum, quod Fuggarorum domus est, novitates ex Germania superiori. Scribitur, quod Franciscus de Sicking(en) non parvo equitum et peditum exercitu in quodam monasterio ad iactum tormenti, quod serpentem vocant, a Treveri iaceat et quod sit episcopi Treveriensis et omnium spiritualium publicus hostis. Quodque nemini damnum, quam spiritualibus, inferat et agit libere omnia ad quaecumque eum libido intorquet. Multa audet, prius etiam civitatem imperii Vormaciam obsederat. Omnia, quaecumque vult, impune facit. Iamque se pro Christiana libertate et ob amorem Christi et eiusdem verae religionis bellaturum dicit. Qualis sit novae theologiae professor et scriptor, ex copiis litterarum, quas reverendissimo domino Posnaniensi episcopo misi, intelliget. Exercitus ms. Exercitum(!) ⌈ExercitusExercitus ms. Exercitum(!) ⌉, quem habet apud Treverim, constat decem milibus Germanis peditibus et mille quingentis equitibus accurruntque ad illum cotidie plures habetque in illo exercitu cum multis insignioribus nobilibus novem comites. In auxilium archiepiscopo Treveriensi misit episcopus Coloniensis ducentos et civitas Coloniensis centum equites, unde creditur, quod civitas Coloniensis illi datura est poenas, quod contra illum gentes miserit. Nam parvo sumptu Coloniensibus ingentia damna inferre potest, cum in ripis Rheni illis studebit insidias struere, efficere potest, quod nulla navis secure Coloniam pervenire poterit, et ipse non procul a Rheno aliquot castra habet fortissima. Unde citra etiam negotium illis poterit nocere, nulli magis, ut scripsi, quam spiritualibus, et illis, qui episcopo Treveriensi sunt addicti, detrimenta inferre. In Germana natione numquam est auditum simplicem nobilem tantum ausum aggredi, et cui melius succederet. Confluunt ad eum omnes, qui in militaribus strategematibus potiores sunt, tam equites, quam pedites. Apud illum omnium est praesidium et asylum et quemcumque in aliquo ceteris praestare videt, illum fovet et illi omnem impartitur benevolentiam.
BNW BOZ 2053 TG 4, No. 356, f. 81r Per totam Germaniam sunt undique dissidia nec hospes ab hospite tutus. Memini, dum essem in Austria apud principem Ferdinandum, quod illius serenitas mihi dixit, ut caute et late circumspiciendo per Germaniam transirem, „Nam”, inquit, „dum ego irem, habui trecentos armatos equites, tamen non fui sine metu, et oculis meis vidi aliquot contra me, qui in insidiis stabant. Numerum eorum nesciebam, timebam etiam, ne quid fraudis lateret. Sic illos, qui stabant intrepidi, praeterii”, et adiunxit „Est mala patria Germania. Paulo ante in terris Casimiri marchionis comitem de Otingen interfecerunt, sibi ipsis non parcunt, quomodo aliis”. Habebanturque verba ab illis, qui sunt de liga Suevica, quod marchioni Casimiro hoc possit evenire, quod accidit duci Wirtembergensi et eius filio, qui hic praeter delictum apud serenissimam dominam Margaretam exulat. Intellexi patrem, ducem Ulricum, qui etiam fuit Viennae, magnis curis et sollicitudinibus continuis maceratum e vivis cessisse.
Neque in Hispania pax est, licet ibi caesar agat, practicatum fuit existente caesare in Germania a quibusdam primoribus Hispaniae, ut cum provinciis a caesare defice{ce}rent, et ista fuit causa, cur illius maiestas cum sua profectione sic accelerabat. Nunc quaeruntur capita istius factionis et ultimis afficiuntur suppliciis cum omnium consensu. Et sic se in hoc processu caesar exhibet, quod eum omnes ab aequitate et iustitia laudant, et eum iuste omnia facere publice proclamant. Quodque nihilominus apud se habeat decem milia electorum armatorum, quos contra Gallos, si forsan incursionem facere intenderent, fovere dissimulat. Haec mihi hesterna nocte Remaclus de Arduenna, vir impense doctus (et est a secretis serenissimae principis), retulit. Et litteras passus nomine caesaris per regentes istarum terrarum signatos cum aliis litteris ad reverendissimum Angliae cardinalem, mihi reddidit.
Fuit etiam de rege Daciae mentio, cui dixit civitates Vandalas (sic ligam istam Hense vocant) octo oppida partim concremasse, partim intercepisse, et quod ista anus Sibericis, quae hactenus regem rexit, a rusticis Daciae sit interfecta, et quod ista civitatum liga obsedisset Copenhagem, ubi cum curia rex solitus est agere, et quod illi in omnibus male succedat.
Dixit etiam de rege Angliae et Scotis, quod fere cotidie alterutrum incursiones faciant et habuerunt aliquot particulares conflictus, in quibus Anglici semper fuerunt superiores. Haec in his partibus sic aguntur, quae ut mihi relata sunt, in notitiam Sacratissimae Maiestati Vestrae deducenda existimavi. Metuo tamen, ne fuerim tam longa historia morosior, sed cum de omnibus, quae se offerunt, Maiestas Vestra Sacratissima scire cupit, de omnibus, quae scire potui, scripsi. Et ut tandem ad ea, quae me potissimum ad scribendum impulerunt, revertar, humillime Sacratissimae Maiestati Vestrae supplico, dignetur non gravate preculis meis annuere et me in hoc exilio, ex quo vix in novem mensibus egredi datur, regia clementia et consolatione firmiorem in animo reddere. Numquam me alium Sacratissima Maiestas Vestra, quam diligentem et fidelissimum servum, si etiam e vivis sit migrandum, inveniet. Cui me humillime, ut domino meo clementissimo, commendo. Deus Optimus Maximus tribuat Sacratissimae Maiestati Vestrae aetatem cum omni felicitate Nestoream et gloriosam contra omnes suos hostes victoriam.
Ex Antverpia, 18 Septembris anno Domini 1522.
Sacratissimae Maiestatis Vestrae Regiae humillimus servus Ioannes Dantiscus
Postscript:
BNW BOZ 2053 TG 4, No. 356, f. 81v Serenissime Rex et Domine, domine clementissime. In istarum litterarum conclusione venerunt certae novitates, quod caesarea maiestas ex Burgis versus Caesaraugustam (vulgari Saragossam) in Aragoniam se receperit. Quae civitas a portu proximo Hispano, ad quem ex Anglia applicare debeo, distat centum et quinquaginta miliaria nostra. Hinc non erit possibile, quod ante on the margin⌈anteante on the margin⌉ mensem Novembrem maiestatem caesaream convenire possim. Quod igitur Sacratissimam Maiestatem Vestram ignorare nolui, ne videar moras nectere, cum nihil magis cupiam rebus et servitiis Sacratissimae Maiestatis Vestrae bene expeditis, quam agere apud Maiestatem Vestram Sacratissimam, vel in hoc sacello, quod mihi committere Maiestas Vestra Sacratissima dignata superinscribed⌈tata superinscribed⌉ est. In quo ego mallem cucumeribus, quam hic pomis granati, si res mea ageretur, vesci. Promiserunt mihi etiam hic quendam, ut scripsi, cubicularium, qui mecum usque ad regem Angliae concederet. Mittetur quidem, sed de expensis illi et de fatiga, ut hic vocant, providere debebo. Apud nos a Maiestate Vestra Sacratissima omnia gratis et cum expensarum solutione oratoribus caesaris impenduntur, vices mihi hic longe aliter redduntur. Sine conductore, qui linguam Anglicam calleat, ire per illas partes nequaquam possum, rursus dum ad Hispanias venero, idem mihi erit faciendum. Sic semper magis quam ante mihi est impendendum. Non aegre ferat, quaeso, Maiestas Vestra Sacratissima, quod de omnibus singillatim scribo, nollem enim, quod de me haberi deberet alia, quam de fideli servo atque subdito Sacratissimae Maiestatis Vestrae aestimatio. Cui me iterum atque iterum humillime commendo. Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ut supra.