Letter #1630
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-04-26
received [1537]-05-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino meo gratioso
Reverendissime in Christo Pater et domine, domine gratiose. Humili servitiorum meorum commendatione praemissa.
24 huius venit huc Mauritius, a quo citra moram acceptas litteras cum oleo in arcem tuli, erat tunc maiestas reginalis in Kwrza Noga apud decumbentem regem, hilarem tamen. Nam sua maiestas in solo genu uno dolorem intensissimum, ubi incedere attentat, propter motum et curvationem illius sentit, stando autem seu decumbendo penitus nil dolet.
Multa essent scribenda, quam alacri fronte desideratum oleum acceptum est in praesentia non paucorum, regina callidior, audiens primum ad maiestatem regiam commendationem Vestrae Reverendissimae Dominationis, interpellando (sentiens oleum hoc esse) arripuit vasculum, sibi asserens missum, cui rex facete contrastabat, interim inscriptio vasculi non lecta, sed ex me quaesitum est, utri missum. Respondi inscriptionem docturam, postea litterae lectae sunt, primaeque haec fuerunt in tot annis, quas solum regem vidi legere totas, licet astitimus aliquot, qui alias soliti sumus legere, oblatas, et praesertim praesente domino vicecancellario. Misit postea sua maiestas regia pro scatula, ubi reliquum a Reverendissima Dominatione Vestra dominum archiepiscopum acceptum oleum diligenter servatur, cum illo inani hic ex siccis floribus extracto, quod tunc statim contemptum segregatum. Et quia adhuc nonnihil prioris probati habetur, noluit sua maiestas regia hoc vasculum tam diligenter clausum et obsignatum aperire, ne, inquit, evaporet, ita serva Lwgowski.
Heri, cum suam maiestatem admonerem, si quid Vestrae Reverendissimae Dominationi vellet rescribere, hilari quoque vultu commisit domino vicecancellario, ut responderet, agendo gratias de oleo misso, quod probatum singularem utilitatem facit, etc. Ut in litteris scriptum, nil dubito.
Maiestati reginali quoque gratum fuit, cum mihi in litteris ostenderet, articulum de Georgio Hegel, ut litteras dum a domino comite de Nassaw afferentur, prius suae maiestati legendas offerat.
De concilio nil penitus auditur, parvaque vel nulla potius spes est illud, ut indictum scimus futurum. Ex Neapoli habui his diebus a factore dominorum Fuccarorum litteras, quibus scribit timorem Turcae imminutum, et ob hoc tepide illic et Genuae arma parari suscipiuntur tamen Neapoli milites, quorum mille mittentur in regionem Calabriae ad farum e regione Messinae, qui ingruente necessitate in paucis horis traicere Siciliaeque succurrere possunt.
8 huius misi Vestrae Reverendissimae Dominationi per servum domini Gedanensis sculptum lapillum carneolum. Nunc autem mitto eadem sculpta arma in ferro oblongo, quo licet uti non solum ad obsignandas litteras, sed et argentea ac stannea vasa eo signari possunt, mitto et alium calibeum lapillum annularem pro domino Georgio, de his tribus solvit dominus Georgius Hegel 4 florenos, prout aequum videbatur.
Ego licet non in toto convaluerim, tamen melius habeo quam antea. Abiturusque sum perendie Neapolim, Barium, Rossanum, etc. tandem ad caesaream maiestatem. Faxit Deus ut feliciter negotia serenissimorum principum meorum conficiam. Interim me spemque meam de canonicatu commendo Dominationi Vestrae Reverendissimae, quae felicissime valeat.
Datae Cracoviae, 26 Aprilis 1537.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis perpetuus servus Fabianus Dameraw