Letter #1636
Chapter of the Prince's College in Leipzig to Ioannes DANTISCUSLeipzig, 1537-04-28
received [1537]-05-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 4, f. 1 unnumbered after f. 116
Reverendissimo Domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et administratori episcopatus Pomezaniensis
Salutem plurimam.
Litteras Amplitudinis Vestrae, gratiosissime Domine, accepimus, quibus nostri muneris quantum ad testamentum clarissimi olim doctoris Cupenerii attinet, ab Amplitudine Vestra submovemur, in quo negotio nos non tantum de diligentia, quam de fide etiam nostra ingenue gloriari audeamus. Quod autem pecunia illa, quam Lubaviam mittimus pro sacerdote et elocanda virgine, in priori summa, ut olim mittebatur, ad vos non redeat, causa potissima est duplex. Prior est reformatio illustrissimi nostri principis, qua vult et mandat, ne quisquam plures, quam quinque florenos de centum per anni curriculum pro fenore vel det, vel extorqueat sub locatoris et conductoris poena gravissima, nempe amissione totius summae.
Altera causa est monetae crebra mutatio, quae pro temporis ratione et mercatorum insatiabili avaritia iam accrescit, iam vero decrescit. Annis aliquot in tota Misnia moneta Bohemica fuit approbata atque ideo popularis, quae tamen, ut plurimum adulterina fuit et propterea unus thalerus propter minoris pecuniae vilitatem viginti quinque grossos valuit, quod iam aestate praeterita circa festum Bartholomei ab illustrissimo principe nostro Georgio summis impensibus abrogatum est prorsus, et adulterina illa sive potius exotica moneta ex tota Misnia (nostro principi subdita tantum) exstirpata est, ita ut nemo audeat thalerum maioris accipere, quam 24 grossos. Tertia causa adnumerari etiam posset Lobaviensium cunctatio, quia si quispiam illorum nomine debito tempore biennio elapso census a nobis extorsisset, proculdubio eam pro temporis ratione grato animo absque omni querela accepisset. Sed cum ab illis prorogatum est atque AAWO, AB, D. 4, f. 115v interim moneta cum tempore est immutata, ideo ut pro tunc temporis unum thalerum pro 25 grossis accepimus, ita etiam Lobaviensibus misimus.
Et sic Amplitudo Vestra plenariam habet huius rei institutionem cum omni informatione atque hac purgatione a nobis etiam suspicionem amolitam esse volumus; nobis inde hucusque nihil cessit et absit, ut cuperemus. Et, ut sciatis nos inde nihil preter labores et frequentes inquietationes habere, emonendo atque extorquendo a pecuniarum conductoribus pro parte satis incertis difficilibusque, qui numquam debito tempore volunt esse solvendo atque haec causa potissima est, quod Lobaviensibus census istos ante natalicias nundinas Lipsenses deponere haud possimus.
Mathiam adulescentem Schonschmidt a Vestra Celsitudine tantopere commendatum diligentissime cum omni humanitate pro viribus tractabimus, sibi exhibentes officium nostrum cum beneficio.
Atque his bene valeat Celsitudo Vestra, cui nos unice commendamus.
Datum Lipsiae, 4 (ante) Cal(enda)s Maii, anno etc. XXXVII.
Vestrae Amplitudini deditissimi praepositus, senior et reliqui domini Collegiatae Principis collegii