» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1637

Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI) to Ioannes DANTISCUS
Mewe (Gniew), 1537-04-29
            received [1537]-05-01

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 4, f. 100

Auxiliary sources:
1register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 449

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissime in Christo pater et domine, domine observandissime. Servitiorum meorum commendatione praemissa.

Scripsit mihi ante aliquot dies Reverendissima Dominatio Vestra, quod patroni in Groedsch non bene contenti sunt de domino Ioannes Staer parish priestIoanne StaerIoannes Staer parish priest, qui hucusque eorum fuit parochus eaque omnia illic velit abducere, dum iisdem domicilium transtulit in Schoneck (Skarszewy), town in northern Poland, Pomerania, 55 km SW of GdańskScheneckSchoneck (Skarszewy), town in northern Poland, Pomerania, 55 km SW of Gdańsk oppidum meum, non attendentes, quanta fecerit in praedicta parochia, cum ut ipse asserit, post novissimum bellum, eam offenderit totaliter desertam praeter exiguam domum. Hic omnia, quae illic conspiciuntur, de novo aedificavit, agros exstirpavit et omnia, quae reparanda erant, reformavit, de novo singula in verum statum reduxit. Dignum utique videtur, ut laboris et fatigationis eius ratio haberetur, ne, quod laboribus et industria sua partum est, defraudetur. Insuper siliginem per hiemem satum ne destituatur fructu, sed ut futurus plebanus amicabiliter compar<t>iat cum praenominato domino Ioannes Staer parish priestIoanneIoannes Staer parish priest. Quare Reverendissimam Dominationem Vestram obnixe rogatam habere velim, dignetur favorabilis esse iudex et eundem sibi commendatum habere, animadvertendo, cum omnia illic manent meliorata, quae per suam diligentiam et industriam reparavit, si ubique aliquando post inventarium, quod nullum fuit, illic mittere cogitur, fiat saltem per Reverendissimam Dominationem Vestram moderatio, quo se etiam in senio sustentet et suis laboribus et industria non in totum destituatur, et quod alia ...en...ia secure abigere et abducere possit, id meis ...is erga Reverendissimam Dominationem Vestram sedulo promereri studebo. Cu[m h]is m[e R]everendissimae Dominationi Vestrae unice commendo, quam felicissime in multos annos valere cupio mei memor<em>.