Letter #1639
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSPłock, 1537-05-08
received [1537]-05-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime. Officiosissimam servitutis meae commendationem.
De gratia in me Reverendissimae Dominationis Vestrae numquam equidem dubitavi, sed magnam tamen ex eo coepi voluptatem, quod in litteris ad m[e] scriptis expressa quaedam illius signa dedit atque ita clara, nihil ut testatius esse queat singulari benignitate in me Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Quae quod de rationibus isthic meis adiuvandis tantopere est sollicita, ingentes illi ago gratias omneque studium meum et observantiam ad Reverendissimam Dominationem Vestram defero, a qua nihil mihi laboris iniungi poterit, quod non animo sim libentissimo suscepturus.
Novarum rerum in praesentia nihil est apud nos. Illud rogo, ut Reverendissima Dominatio Vestra brevitati meae festinationique ignoscat. Ita enim multis scribendis eram distentus, ut ad Reverendissimam Dominationem Vestram plura scribere non vacaret.
Cuius me gratiae commendo Deumque precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram in multos annos servet incolumem atque omni felicitatis genere cumulet.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servus addictissimus