Letter #1646
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUSRome, 1537-06-12
received [1537]-08-14 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino Iohanni Dantisco episcopo Culmensi, administratori Warminesi, domino suo clementissimo
Salutem plus milies, Reverendissime Domine mi.
Respondi litteris tuis per canonicum quendam Warmiensem , verum quia nunc sese offert tanta nuntiorum oportunitas, non potui omittere, quin iterum scriberem. Haereo hic adhuc propter infaustam illam pensionem, cuius memini in litteris superioribus, cuius utinam numquam fuisset facta mentio. Rediissem enim iam pridem ad meos et non cogerer hic videre et audire, quae video et audio. Quamquam fugio hominum consortia, quantum possum, tamen effugere penitus non possum. Et ut non multis his de rebus nunc tecum agam, ex uno collige reliqua. Impio furioso illi Verpio Aleandro Mattensi(!) commissa sunt negotia Germaniae hoc nomine bis infelicis. Hic iactat se habere librum secretorum Germaniae et tantum non magnus Germaniae cancellarius haberi vult; hic quattuor habet per Germaniam evangelistas, quibus tamquam columnis nititur, Fabrum, Eccium, Cochleum et nuper exortum Nauseam, homines quos certe scio malle tres novos Lutheros exsistere quam unum hunc resipiscere. Quod quare scribam, tu, qui ingenia singulorum probe nosti, non ignoras. Edita est hic Romae diebus superioribus Epistola Fabri de utilitate concilii, plane fabro ferrario digna; si nancisci potuero, mittam. Interim huiusmodi hic placent idque consilio Verpii. Ego misere hinc abire cupio, metuo tamen, ne me rei indignitas cogat semel libere dicere quae sentio. Philippus videtur valde tractabilis, et ratio revocandi non solum illum, sed et Martinum ipsum certissima inveniri posset, idque cum gratia, verum per alios quam quos hic Romae video, ubi tanta est Litterarum Sacrarum inscitia et tantum veteris inscitiae patrocinium, ut nusquam fuerit umquam maius. Si istic apud te essem, nec papa nec cardinales omnes me Romam pertraherent. Vale, Praesul ornatissime.
Romae, 12 Iunii 1537 .
Postscript:
Dignetur quaeso Reverendissima Vestra Dominatio meis verbis veteres amicos salutare omnes.
Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus Ioannes Campensis.