Letter #1647
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-06-14
received [1537]-06-21 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi, amico carissimo ac honorando
Reverendissime Domine, domine amice et frater carissime et honorande.
Accersitus, immo iussus, contuli me huc ex sinodo, et veni paene nudus, neque enim praeter duas vestes tuli mecum, et famuli nunc vestibus itinerariis tantum induti incedere coguntur, sperabam enim me mox rediturum ad episcopam meam, sed alia fuit voluntas serenissimorum principum nostrorum, qui traxerunt me huc, ut interessem tractatibus habendis cum nuntiis regis Romanorum et Moschi, quos exspectamus, et Valachi, qui iam sunt hic. Nescimus, quod nam commodi allaturi sunt isti tractatus, si tamen pax constituetur cum Valacho, revocabitur expeditio generalis. Male nos habet, quod adeo tardant venire nuntii regis Romanorum, et maiestas regia cogetur hinc solvere circa ferias Divi Ioannis et relinquere forsan aliquos consiliarios ad tractandam pacem cum Valachis, ubi nuntii Ferdinandi regis sero venerint.
Mitto litteras regias ad summum pontificem et cardinale[m] protectorem, in nullo mutatas ab exemplo, quod misit Vestra Dominatio Reverendissima. Mitto et quas optat ad Soboczki, verum pauco tempore ipse mansurus est Romae, nescio, an exspectabit, donec perferantur istae ad eum.
Quid statuerit in mente sua regia maiestas de archiepiscopatu Gnesnensi, nondum liquet. Conicio tamen, una et alii, qui penitius noscunt morem regiae maiestatis, sublimaturum dominum Cracoviensem episcopum ad primatum Regni, ut me in perpetuo iugo semper habeat, putant enim et nescio quin imprud[enter] suadent quidam, quasi me absente ab aul[a] negotia [et] actiones publicae et privatae frigeant. Haec meo malo cuduntur. Video ego regiam maiestatem inclinatam, ut secundum persuasionem istorum faciat. Iuvant tamen alii, qui laborant, ut officium cancellariae a me auferatur, quo ego quam libenter carebo, sed nollem in episcopatu Cracoviensi directorem agere cancellariorum , quod ipsi persuadent. Quo fit, ut minus ambiam episcopatum Cracoviensem. Quid fiet, effectus declarabit. Alia occupationes ingentes non sinunt.
Pro novis habeo gratias. Apud nos nihil habetur scriptu dignum.
Commendo me fraterno amori Vestrae Dominationis Reverendissimae. Quae feliciter valeat.
Cracoviae, XIIII Iunii MDXXXVII-o.
Vestrae Dominationis Reverendissimae servitor Ioannes episcopus Plocensis, regni Poloniae cancellarius, scripsit
Postscript:
Neminem regia maiestas excusat apud summum pontificem de concilio, quod translatum est ad Kalendas Novembris, et ideo non videbatur, ut pro domino Varmiensi, quemadmodum petit, scribat. Neque enim illi periculum imminet, si non ierit, advers[a] valetudine ei patrocinante.