Letter #1651
Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-06-25
received [1537]-07(!)-27 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et administratori Pomezaniensi colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi clementissime.
Praemissa obsequiorum meorum diligenti commendatione.
Cum se obtulit servitor Reverendissimae Paternitatis Vestrae, nolui eum dimittere absque litteris meis ad Reverendissimam Paternitatem Vestram. Quod eandem sanam atque incolumem intellexi, plurimum gaudeo assiduisque precibus Dominum Deum precor, velit eandem quam diutissime conservare pro singulari gratia et bono domus meae.
Reverendissime Domine.
Cum fui non pridem apud Vestram Reverendissimam Paternitatem, feci aliquam mentionem de inquietatione confratrum meorum, qua inquietor indies. Meminit Reverendissima Paternitas Vestra de eadem se scire et tamen non aperuit mihi, quod nonnulla scripta de me lecta fuissent in conventu Thorunensi. Commiseram nonnullis ex meis, quod si quis velit me culpare et de me aliquid dicere sinistre vel legere, quod eisdem responso meo, quod amicis dederam, responderetur, et amici soli respondissent. Cum tamen non est factum et res lecta est in conclavi, ego Domino volente respondebo publice non in uno conventu, sed in pluribus etc., ita quod placebit Vestrae Reverendissimae Paternitati et omnibus bonis on the margin⌈bonisbonis on the margin⌉ et honestis.
Dominis confratribus meis non dico de omnibus. Commune est prae manibus habere et nil sciunt, nisi calumniare bonos viros, soli se non agnoscentes. Quod et Vestra Reverendissima Paternitas aliquando dixit, et sacrae maiestati regiae scripsit. Multa mihi dixit Reverendissima Paternitas Vestra de patientia. Forsitan nullus monachus posset ea ferre, quae ego aliquando tuli et fero.
Cum his me et perpetua obsequia domumque meam in gratiam Reverendissimae Patrenitatis Vestrae iterum atque iterum commendo.
Datum Warmiae, 25 Iunii anno Domini 1537.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis obsequentissimus servitor Paulus Plothowsski praepositus et canonicus Warmiensis paper damaged⌈[armiensis]armiensis paper damaged⌉