Letter #1652
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1537-06-26
received [1537]-06-29 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo plurimumque honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime plurimumque honorande.
Reddidit mihi in dat(a) praesentium litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae in Altenhaus scriptas, maximopere mihi gratas, cum propter novitates mecum communes factas, tum quod Dominationem Vestram Reverendissimam salvam sanamque testentur.
Quod ad coadiutoriae negotium attinet, nihil est, quod a me amplius adiici queat. Accommodabit Dominatio Vestra Reverendissima, ut confido, operam suam, ut felix et faustus colophon ei imponatur. Ex litteris etiam sacrae regiae maiestatis liquet non esse voluntatem maiestati eius (quod senatus Polonus libenter fortassis videret) vim inferendi privilegiis Prutenicis, non enim clam est eius maiestati, quanti sunt ei faciendae terrae Prussiae etc.
Dominus Deus bellator fortis corroboret et confirmet maiestatem eius ad feliciter conficiendum hoc bellum Walachicum et conterendum perfidos hostes suos. Id quod et pro caesarea celsitudine atque rege Romanorum omnibus votis precandum esse censeo.
Non satis accipio, ad quid datae sint commendaticiae pro filio domini Iacobi Alexwange, nisi quod coniecturam facio, ipsum ad parochialem Elbingensem aspirare. Non gravabitur Dominatio Vestra Reverendissima per opportunitatem de hoc me facere certiorem.
Cuius precibus me et valetudinem meam satis afflictam, variam et in horas mutabilem commendo, ipsam prosperrime valere et florere ex animo optans eique omnia, quae iusserat, remittens.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Heilsbergi, 26 Iunii anno MDXXXVII.
Mauritius Dei gratia episcopus Warmiensis