Letter #1657
Diego GRACIÁN de Alderete to Ioannes DANTISCUSValladolid, 1537-07-06
received [1537]-11-15 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo ac magnifico Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, serenissimi regis Poloniae oratori, etc.
Reverendissimo atque Illustrissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi Iacobus Gratianus Alderetus salutem plurimam dicit.
Exspectabam in dies aut potius in horas litteras tuas, quibus meis pluribus exemplis ad te missis responderes. Sed cum eas tardiores prospicerem et caesar in Aragoniam iter adornaret, non mihi quicquam fuit prius, quam filiam tuam Ioannam Dantiscam a matre abducere et cum omni devotione facessere id, quod postea etiam nihilo plus habiturus eram facturus, hoc est eam uxorem ducere. Itaque pridie Calendas Iulias convocatis amicis non parvae auctoritatis, qui sua praesentia sponsalia mea dignati sunt honestare, in hospitio Fuggarorum, ut convenerat, bonis auspiciis filiam tuam sponsam accepi. Quam postridie satis honorifice cum matre mea, femina gravissima et honestissima, in vicum prope Metinam del Campo misi, ubi mater et domum et praedia habet, nimirum ut apud eandem ageret, discens et bonos mores et munia honestae mulieris, quae apud matrem Isabellam neutiquam didicisset. Interim dabitur opera, ut ipsa domina Isabella mutato instituto vitae frugi sit, quod omnino pollicetur, ubi et favorem et liberalitatem tuam, quam a nobis stipulata est, fuerit experta.
Vale Praesul Reverendissime.
Vallisoleti, pridie Nonas Iulii 1537.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Tuae humillimus servus Iacobus Gratianus Alderetus
Postscript:
Domina Isabella socrus petiit a Fuggaris viginti ducatos, quos tu scripseras illi datum iri, cum filiam a se mitteret, sed illi respondent, nihil tale a te in mandatis habere, quare ne coacta egestate consilium recte vivendi mutet, ipse illi suppedito. Optarim sis memor illius quo sibi consulat vel nubat.
Vale.