Letter #1660
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-07-07
received [1537]-07-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni, Dei gratia episcopo Culmensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Nuntio Reverendissimae Dominationi Vestrae novum procul dubio gratissimum: dominus meus reverendissimus Cracoviensis est episcopus designatus, Praemisliensis — Plocensis, dominus Tarlo — Praemisliensis. Nihil ambigo, quin Reverendissima Dominatio Vestra locum hunc hero meo ex animo faveat atque ei secunda sit omnia precatura, quo possit concessa sibi sede hac longo tempore feliciter perfrui.
In Italia tumultus esse dicuntur maximi propter metum Turcarum caesaris terra marique ingentes et numerosissimos exercitus in Italiam ducentis. Dicitur oppugnare velle portum Catharensem in Dalmatia, pro cuius defensione collocata ibi feruntur a Venetis quadraginta milia hominum. Reliquam classem eius aiunt esse Velonae.
Regem Galliae rumor est cum ingentibus copiis adventare in Italiam, caesarem necdum ex Hispania pedem movisse. Reges vicini de pace facienda Cremsae tractare dicuntur, sed interim habet uterque satis firmum exercitum. Quin etiam sunt, qui putent bellum brevi commissum iri proelium.
Quemadmodum arx Heydelbergensis fulmine icta conflagraverit, puto Reverendissimam Dominationem Vestram iampridem non ignorare.
Sed tempus est domum me reverti, atque mea quoque aliquando, non aliena semper curare negotia. Dominus Rupoldus, canonicus cracoviensis Vratislaviensis, dicitur assecutus canonicatum Varmiensem. Quando, qua ratione, per cuius cessum aut decessum, certior fieri non potui, sed ante paucos menses id factum esse suspicor.
A Reverendissima Dominatione Vestra magnopere peto, si quod mihi ius competeret, ut neque consilio neque auxilio mihi suo deesse dignetur. Ego vero omnem vicissim operam et servitutem meam Reverendissimae Dominationi Vestrae semper offero promptam et paratam. Cui causam meam pluribus verbis commendarem, nisi nescio quam ingentem animo spem concepissem, eam esse gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae in me, ut nihil opus mihi sit pluribus me verbis in illius gratiam insinuare. Quare Deum precor, ut Reverendissimae Dominationi Vestrae fausta et felicia cuncta, imprimis autem vitam longam atque eam incolumem largiatur. Cuius me gratiae etiam atque etiam diligenter commendo.
Cracovia, Nonis Iulii 1537.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius