Letter #1664
Claude CHANSONETTE (CANTIUNCULA) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-07-10
received [1537]-07-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi et Warmiensi designato dignissimo, domino maiori suo observan(dissimo) or observan(do)⌈observan(dissimo)observan(dissimo) or observan(do)⌉
In Borussia
Salutem.
Quod tibi et populo Christiano tibi credito, felix faustumque sit, Reverendissime Praesul, auctae dignitatis tuae nuntium, ut perlibenter audivi, sic fortunae secundae cursum perpetuum tibi gratulor vehementer. Desino mirari, quibus artibus hoc Regnum eo maiestatis ac splendoris conscenderit: neque enim aliunde (post Deum) id quicquid esse potest felicitatis, existit, nisi, quod et in sceleratos graviter animadvertitur et suus est virtuti honos. Talia honoraria, sed et multo maiora, heroicae istae virtutes tuae dudum promerentur. Verum de tuis laudibus alias: neque enim vel meis vel aliorum calculis viritim corrogatis eges, cui pridem theatrum plaudit universum. Cum, quod dixi, nunc primum rescivissem, ab abituriente tabellario impetr paper damaged⌈[r]r paper damaged⌉avi, ut has ad te scribere liceret, grati ac memo paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ris animi erga te mei testes. Etenim cum in Hi paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉spania, tum in Brabantia sic de me meritus es, uti ceu observando patrono, clientis obsequia praestare me addeceat. Itaque si quid porro erit, in quo Dignitati Tuae Reverendissimae subservire queam, illa suo iure utatur. Serenissimi atque augustissimi Romanorum etc. regis, domini nostri clementissimi iussu ac mandato ... illegible⌈...... illegible⌉ sumus hic, quidam ex proceribus Bohemiae et ego, ad serenissimum Poloniae etc. regem oratores, conciliandae pacis ergo, inter huius regiam maiestatem V et vaivodam Walachiae Moldavum. Faxit Deus, ut simus exoratores. Valeat Excellentia Vestra Reverendissima.
Cracoviae, perceleriter, die X Iulii Anno MDXXXVII.
Reverendissimae D(ominationi) or D(ominationis)⌈D(ominationi)D(ominationi) or D(ominationis)⌉ Vestrae propensissimus Cl(audius) Cantiuncula, domini regis Romanorum consiliarius