Letter #1669
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-07-11
received [1537]-07-19 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendo in] Christo Patri, domino Ioanni [episco]po Varmiensi sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Intelleximus dominum episcopum Varmiensem proximis transactis diebus vita functum esse. Quo fit, ut Paternitas Tua ad sedem episcopatus illius ascensura est, quod felix faustumque sit. Favemus illi ex animo hanc provectionem, quam administraturam credimus in laudem Dei Optimi Maximi, principibus vero suis et reipublicae illi honorem, dignitatem et pacem, atque commodum.
Et quia habet Paternitas Tua Canonicatum Varmiensem et indecorum est episcopatum esse et canonicum in una atque eadem ecclesia, cupimus a Paternitate Tua plurimum, ut de ipso canonicatu Raphaeli Konopaczki, filio magnifici palatini Pomeraniae, provideat eumque illi conferat. Qua de re nobis multum gratificabitur et ipsum palatinum eiusque totam familiam reddet sibi et ecclesiae suae devinctam. Quod non parum profuturum existimamus Paternitati Tuae atque eius ecclesiae. Scribat autem nobis per hunc nuntium et voto nostro respondeat.
Quia vero Paternitas Tua successit in episcopatum, succedat etiam in tributum. Dominus episcopus Varmiensis Mauricius, qui nuper mortuus est, dare solitus erat serenissimo regi filio nostro carissimo equos bonos Germanicos de equirea sua. Vol[umus], ut Paternitas Tua idem faciat. Gratiam principis sui cumulatiorem habebit.
Datae Cracoviae, die XI mensis Iulii, anno Domini M-o D-o XXXVII-o
Ad mandatum sacrae maiestatis reginalis proprium