Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi et Pomesaniensis episcopatus administratori et cetera, domino et patri meo clementissimo ac gratioso
Reverendissime in Christo pater et domine, domine clementissime, post devotissimam reverentiae ac servitiorum meorum exhibitionem.
Quamquam nihil dubito Reverendissimam Dominationem Vestram ex ⌊venerabili capitulo Warmiensi⌋ intellexisse me ulterius, quam ad festum divi Martini[1] proxime instans hic esse ac servire nequaquam posse, idque ex causis gravibus, quarum praeter impendentes diversos morbos non minime sunt, onus annorum prope septem et quinquaginta, quos iam de praesenti comitantur oculorum caligo, manuum tremor, memoriae labilitas, reliquaque senectutis incommoda, ut iam tandem magis mihi sit habenda ratio quietis ac salutis animae, quam servitii curialis. Quemadmodum ⌊venerabili capitulo Warmiensi⌋, ad quod nunc admi<ni>stratio ecclesiae spectat, per nuntios suos, videlicet dominos doctorem ⌊Nicolaum Coppernic⌋, et ⌊Felicem Reich⌋, nuntiare feci. Casu vero, quo per ⌊capitulum⌋ aut aliquam personam capitularem nihil de hoc ad Reverendissimam Dominationem Vestram relatum esset, facio id ipsum tempestive per has meas litteras humillime orans, dignetur sibi Reverendissima Dominatio Vestra de cancellario hic habendo in tem[por]e prospicere, sicuti dubio procul iam pridem sibi prospex[iss]e credo. In quibuscumque aliis, extra hoc officium, Reverendissimae Dominationi Vestrae servire possum, offero me et promptissimum et obsequentissimum sacellanum.
Quod reliquum est, ut hic ⌊Warmiensis episcopatus⌋, ad quem Reverendissima Dominatio Vestra brevi bonis avibus ventura est, felix ac faustus sit, precor et ex toto pectore opto eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae gratiae me subditissime commendando.