Letter #1688
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSBolechowice, 1537-08-21
received [1537]-09-04 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo [C]ulmensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Nullas accepi litteras a Reverendissima Dominatione Vestra, quibus certior a me fieri voluisset, quid actum sit in synodo Piotrkoviensi. Alioqui pro mea erga Reverendissimam Dominationem Vestram observantia non commisissem, ut haec illam tam diu laterent. Quamvis nihil sit in synodo ista constitutum, quod quidem esset scitu dignum. Deliberatum fuit aliquamdiu, fasne esset haberi synodum archiepiscopo mortuo. Et visum quidem est omnibus, fas non esse, sed quoniam instabat atque urgebat maiestas regia, ut ordo ecclesiasticus aliquid pecuniae conferret, convenerunt episcopi, abbates et capitulorum nuntii. Ac variis de rebus tractari coeptum est, sed ita fuit a prudentioribus decretum, nulla de re quicquam esse statuendum, cum esset is e vivis sublatus, penes quem solum fuerit statuendi potestas. De sola pecunia conferenda consilium esse instituendum, sed ea lege, ut solum istud definiretur, quantum et quo tempore dandum esset. Ceterum contributio ipsa hactenus rata foret, quatenus esset a futuro archiepiscopo confirmata et approbata, ut is eos, quos vocant, processus promulgaret de ista contributione facienda. Postea quam id fuit constitutum, visum est universae synodo, [ut] scriberentur illius nomine ad sanctissimum dominum nostrum litterae, ne vellet regnum hoc sacris, palliis et annatis persolvendis gravare, sed eam omnem pecuniam in regni potius defensionem numerari pateretur, ita ut maiestas regia paucis ante diebus oratore suo misso domino Soboczki supplicavera[t]. Orator iste nondum rediit, itaque neque maiestas regia, neque Synodus adhuc ullum tulit responsum. Haec de synodo, quae ut Reverendissima Dominatio Vestra tacita esse velit, magnopere qua[eso], ne mihi fraudi sit ea scripsisse.
De caesare magnum est apud nos silentium. Sunt, q[ui] narrent, eum iam pridem in Italiam cogitare, sed ab uxore teneri, quominus id faciat; statuisse tamen ea inscia regno suo Neapolitano praesentem succurrere; interea n[on] poenitendis praesidiis omnia ea loca munivisse, quae sunt Turcarum irruptionibus opportuna. Veneti classem habere feruntur ita ornatam atque instructam, ut vel soli possint, si velint, Turcarum ... classem opprimere et demergere. Ex Inferiore Germania ferunt sororem caesaris rem bene gerere contra Gallum, aliquot iam civitates in Gallia cepisse, copias etiam quasdam Gallorum profligasse. Num haec ita sint, Reverendissimae Dominationi Vestrae istic notius esse potest. Ex Hungaria nihil adfertur. Quae vero Leopoli agantur, ex aliis procul dubio Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. Cuius me gratiae commendo atque maiorem in modum peto, memor ut mei sit, posteaquam Varmiensem Episcopatum, ita ut spero et opto, fuerit consecuta. Deum precor, ut Reverendissimae dominationi Vestrae longam vitam atque eam incolumem et omnia felicia largiatur.
Ex Boliechovicze, duodecimo Calendas Septembres anno 1537.
Reverendissimae Dominationi Vestrae servus addictissimus Stanislaus Hosius