Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋ et administratori Pomezaniensi, etc., domino et avunculo suo clementissimo
⌊⌋ cum canonico Warmiensi, Praesul ornatissime, Reverendissimae Amplitudini Tuae, qui duas ante hebdomadas ⌊hinc⌋ abiit, verum hic nuntius nondum eum ⌊Lubaviam⌋ appetiisse affirmabat nec usquam locorum sibi visum esse in itinere. Tamen, ut ego coniectari possum, eo ipso die, quo Reverendissima <Amplitudo> Tua hunc ablegavit, Reverendissimam Amplitudinem Tuam ibidem convenisse. Itaque, quod nunc Reverendissimae Amplitudini Tuae scriberem, habeo nihil nec succurrit quicquam, id unum me Reverendissima Amplitudo tua sciat assidue a Servatore nostro ⌊Iesu⌋ precari, ut Reverendissimam Amplitudinem Tuam in aeternum servare velit, utque conatus Reverendissimae Amplitudinis Tuae promovere ad felicem deducere exitum et ad sui nominis gloriam numquam supersedeat, id enim magnam utilitatem gregi suo Reverendissimae Amplitudini Tuae commisso adferet.