Relatum mihi est nuperrime per famulum Reverendissimae Paternitatis Vestrae Reverendissimam Paternitatem Vestram ad ⌊novas sedes Warmienses⌋ ex ⌊Culmensibus⌋ remeasse, quod ut sit faustissime, id ex animo Reverendissimae Paternitati Vestrae faveo. Gratulor itaque Reverendissimae Paternitati Vestrae, quod ad tantum honoris fastigium pervenerit, quodque ex minori in altiorem statum evecta sit, tum quoque meis gratulor, qui sub sede Reverendissimae Paternitatis Vestrae constituti sunt, et eos Reverendissimam Paternitatem Vestram habere patronum atque episcopum. Quam humillime rogo, dignetur respectum atque intuitum habere meritorum olim parentis mei, quae ille in Reverendissimam Paternitatem Vestram atque alios praedecessores Reverendissimae Paternitatis Vestrae praestitit. Quamvis mihi dubium non sit Reverendissimam Paternitatem Vestram in me aliquantulum commotam fuisse, partim culpa mea, partim etiam ex aliorum relatu falsissimo, qui fortasse mihi invidebant, ut haberem Reverendissimae Paternitatis Vestrae gratiam, sed Deus Omnipotens Maximus, qui vindex omnium rerum est, suo tempore eorum ulciscetur calumniam, illi enim vindictam commisi, et ipse retribuet. Atque utinam mihi id exoptare potuissem, ut adhuc essem in servitio Reverendissimae Paternitatis Vestrae saltem ob eam rationem, ut cum maiori gratia a Reverendissima Paternitate Vestra discessissem, quam discesserim, sed divino mihi succurrente auxilio spero Reverendissimam Paternitatem Vestram futuram in me propensiorem, quam fortasse umquam antehac fuerit. Ego vero, si in quapiam re erga Reverendissimam Paternitatem Vestram excesserim, p[e]to humillime, ut id non spontaneae voluntati meae imputet, verum magis meam iuventutem improbet, nam, dum vixero, poenitebit me Reverendissimam Paternitatem Vestram aliqua re offendisse. Nemo enim potest ilico sapere, nisi primum malo accepto sapiat, quod ego merito malum nuncupare censeo, eam ob causam, quod Reverendissimam Paternitatem Vestram mihi infensam habeam. Id unum mihi tamen dolorem abstrahit atque spe quadam consolatur, quod si in qu[a]piam re aliquando per meam incuriam in exhibendis Reverendissimae Paternitati Vestrae servitiis erraverim, potero facillime mea sedulitate atque diligentia adimplere. Novitates si Reverendissimae Paternitati Tuae scribere debeam, ingemiscens cum ploratu describam ⌊palatinum sceleratissimum Moldaviensem⌋ ⌊regi nostro⌋ maximam iacturam facere. Quodque non usque adeo dolendum esset, si damnum inferretur ⌊patriae⌋ ab aliquo hoste violentiore, sed a tam levi inimico tot nobis iniciuntur pericula atque discrimina, arces diruuntur, villae incendio conflagrantur, populus in captivitatem ducitur, alii trucidantur. Quod ego hic brevissime Paternitati Vestrae Reverendissimae perstringo, nam scio plura alios Reverendissimae Paternitati Vestrae in ea re scripsisse. Ceterum, quod statum meum attinet, is(!) quoque ut Reverendissimae Paternitati Vestrae lateat, nolo. Sum in servitio illustris et magnifici domini ⌊palatini Cracoviensis⌋, quem mihi agnosco dominum esse clementissimum, apud quem fungor scribae officio. Nihil aliud est, quod Reverendissimae Paternitati Vestrae scribend[um] esse censerem. Commendo me itaque in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae. Dominus Deus Reverendissimam Paternitatem Vestram una cum ⌊matre sua⌋ dulcissima, ⌊fratribus⌋, ⌊sororibus⌋ atque propinquis diu sospitem, inc[o]lumem felicissimeque florentem conservet.