Letter #1700
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-09-04
received [1537]-09-14 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, Ioanni Dei gratia Culmensi episcopo, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Memor mandati Reverendissimae Dominationis Vestrae, mitto illi quaedam nova, quae ex Vratislavia doctor Auctus domino Francisco Bonero misera written over i⌈iaa written over i⌉t. Quae recentia quidem videntur, sed quantum illis fidei tribuendum sit, ignoro, etsi nihil in iis continetur, quod non verisimile sit, nisi quod dies, quo gesta ea feruntur, adscriptus est recentior. Apud maiestatem regiam quae agantur, ex domino Nybschitz melius Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet omnia, quam scribi a me possint. Sum nunc vehementer occupatus plurimis scribendis, quare brevitati litterarum mearum quaeso, ut ignoscat Reverendissima Dominatio Vestra. Sed illud tamen non possum, quin adscribam, dominum Samuelem Matzieiowski designatum esse maiorem secretarium, virum recte bonum et eruditum. Spero, id, quod etiam opto, Reverendissimam Dominationem Vestram iam tandem Varmiensi ecclesiae praefectum iri, id, quod ubi factum erit, per Dominum Nybschitz mittat, quaeso, instrumentum cessionis parochialis in Golombia in personam domini Samuelis in manus Reverendissimi Domini mei atque mei quoque, ut memor esse dignetur, AAWO, AB, D. 19, No. 8_2 maiorem in modum peto. Qua gratia parentem hidden by binding⌈[em]em hidden by binding⌉ olim meum, qua me quoque prosequi semper hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉ visa est, eam nunc re ipsa declaret, meque tu paper damaged⌈[u]u paper damaged⌉endum in omnes partes et defendendum suscipiat. Gratum me et memorem cognoscet futurusque sum perpetuo in officio et potestate hidden by binding⌈[ate]ate hidden by binding⌉ Reverendissimae Dominationis Vestrae. Cuius me gratiae etiam atque etiam diligenter commendo. Deum precor illi felicia cuncta largiatur.
Cracovia, pridie Nonas Septembres 1537.
Eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae servus addictissimus Stanislaus Hosius