Letter #1705
Alexander SCULTETI to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-09-08
received [1537]-09-11 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et administratori Pomesaniensi, domino meo clementissimo et gratioso
Reverentiae et observantiae debita exhibitione praemissa. Reverendissime in Christo pater et domine, domine colendissime.
Superioribus diebus per puerum venerabilis domini custodis redditae mihi fuerunt litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quae in illarum calce annectit, ut rebus suis faveam. Profecto non erat opus haec desiderare Reverendissimam Dominationem Vestram, mallem enim antea mori quam coeptam amici(?) causam neglegenter fovere nedum turpiter deserere. Nihil in me umquam experietur Dominatio Vestra Reverendissima quam „est” esse „est”. Si quippiam scrupuli ab aliquibus, qui nunc cum votis suis primi esse volunt, cum sunt ultimi, ingeretur Reverendissimae Dominationi Vestrae, id nihil moveat ipsam, cui certe nihil proderunt illa vel plurium suffragia. Nam neque physicus regiae maiestatis, ut ex eius litteris accipio, aderit et alioqui petit se diligenter commendari Reverendissimae Dominationi Vestrae nihil aliud sciens quam rem omnem pro Reverendissima Dominatione Vestra totaliter esse expeditam, etiam si sine on the margin⌈sinesine on the margin⌉ aliorum nominatione.
Quam primum huc venissem a Reverendissima Dominatione Vestra, scripsi Georgio de Suchten cognato meo, ut si filius eius operante Reverendissima Dominatione Vestra per dominum Henricum Schnellenberg in coadiutorem reciperetur, se litibus non impliceret etc. similiter(?) de L illis ducatis. Super quo respondit mihi, ut ex inditis eius litteris intelliget Reverendissima Dominatio Vestra. Sed, ut audio, venerabilis dominus custos nihil usque dum egit cum domino Henrico existimans plurimum in rem esse, si prius litteras creditivas Dominatio Vestra Reverendissima ad dominum Henricum dederit. Insuper formidat in Urbe paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ multas impensas esse faciendas. Ego autem rem aliter processuram spero, ne opus sit in Urbe eas impensas facere. Si videlicet defuncto domino Henrico nepos meus adnitente Reverendissima Dominatione Vestra ad possessionem absque litteris coadiutoriae venerit, prout etiam factum fuit cum q(uondam) Achatio Frunt et venerabili domino Felice. Quis enim illi litem movere vellet, quem sciret iure coadiutoriae, quae omnibus erit nota, esse suffultum. Ob id permissio de expensis etiam in Urbe faciendis domino Fabiano non gravatim erit facienda. Primum itaque curare dignabitur Dominatio Vestra Reverendissima, ut qualicumque modo dominus Henricus constituat procuratores ad consentiendum in coadiutoriam, ne in hoc cognatus meus quicquam impendere cogatur. Alia, ut memoravi, faciliter obtinebit Reverendissima Dominatio Vestra apud capitulum. Neque suspicetur obsecro Dominatio Vestra Reverendissima in hac, quod cognatus meus cupit provisum filio, quicquam sinistri latere vel machinari, quid vergere possit in detrimentum status ecclesiae. Omnia enim sinceriter aguntur alioqui neque ego me text damaged⌈[e]e text damaged⌉ patronum nepoti facere vellem. De omnibus autem, quae Reverendissima Dominatio Vestra in hac re statuerit, oro me certiorem fieri. Interea me unice Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo stain⌈[o]o stain⌉.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus Alexander Sculteti