Letter #1715
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-09-16
received [1537]-09-23 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Culmensi episcopo, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine collendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Propter festinationem nuntii non vacat pluribus scribere. Sed si est ea gratia in me Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam fuisse semper et esse existimavi, non video, quid orationis prolixitate opus sit. Supplico Vestrae Reverendissimae Dominationi, quod se facturam reverendissimo domino meo recepit, ut mittat mandatum ad cedendum suo canonicatu Varmiensi et procuratores in urbe constituat dominos doctores Sigismundum, Stanislaum Rzeczicza et Michaelem Paczanow, primo autem loco dominum Andream Czarnkowscki, canonicum Gnesnensem. Ego me pro hoc beneficio Reverendissimae Dominationis Vestrae semper illi devinctum fore polliceor. Cui felicia precor omnia meque illius gratiae commendo.
Cracoviae, 16 Septembris 1537.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius