Letter #1716
Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI) to Ioannes DANTISCUSMewe (Gniew), 1537-09-19
received [1537]-09-21 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi, nominato Warmiensi administratorique Pomezaniensi, domino suo observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Servitiorum meorum humili commendatione praemissa.
Quae scripsi Reverendissimae Dominationi Vestrae de officiis in tempore providendis, vivente domino palatino, habet Reverendissima Dominatio Vestra perpendere, quod sunt, qui aspirant, qui nec maiestati regiae, nec reipublicae commodi essent. Quare cogitavi praeveniendum esse, [...] mora esset nociva on the margin⌈[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ mora esset nociva[...] mora esset nociva on the margin⌉, ut talibus via intercluderetur.
Si Reverendissimae Dominationi Vestrae c written over v⌈vcc written over v⌉onsultum videretur, agerem causam, ut antea scripsi, cum Elbingensibus et Gdanensibus. Spero, ut hi subscriberent.
Congratulor dominum Nicolaum Nybschicz nuntium esse in Warmiam. Spes est omnia pro voto succedere. Deus Omnipotens dirigat omnia in melius.
Cum his me Reverendissimae Dominationi Vestrae unice commendo. Quam felicissime in multos annos valere cupio.
Ex Meva, feria quarta post Lamperti anno 1537.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae obsequentissimus Georgius a Basen etc. scripsit