Letter #1722
[Ioannes DANTISCUS] to UNKNOWN [Ermland (Warmia) Canon]Löbau (Lubawa), 1537-09-24
English register: Dantiscus thanks the addressee for his congratulatory letter. He asks the Warmia Chapter to pray for the intention of his fulfilling his new duties well. Dantiscus is pleased at the news about the horses, but cannot give any advice on the sick horse – he suggests that the addressee turn to a specialist. As for the geldings, he will make his decision when they meet.
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabilis Domine, Frater et Amice carissime. Salutem et felicitatem.
Quod Dominatio Vestra mihi congratulatur, facit hoc ex singulari in me amore et benevolentia, cui respondere curabo sedulo, habeoque pro ea propensione magnas gratias. Dominus Deus, cum a me, tum etiam a vobis omnibus orandus est, ut divina sua gratia hunc, quem mihi tradidit, magistratum[1] regat atque dirigat, quo sic una vivere possimus, cf. Vulg. Lc 16.2.2 redde rationem vilicationis tuae ⌊ut valeamus debitam villicationis nostrae reddere rationemcf. Vulg. Lc 16.2.2 redde rationem vilicationis tuae ⌋[2]. Gratum mihi fuit, quod de equis mihi Dominatio Vestra scripsit. De illo autem, qui contagiosum patitur fluxum, Dominatio Vestra, ex re ut consilium capiat, oportet: ego eius medicinae parvam, immo nullam habeo scientiam. De canteriis sive valachis, cum una aliquando erimus, sic me geram, qu[em]admodum et merita Dominationis Vestrae, et mea erga illam benevolenti[a] exiget. Quam feliciter valere cupio.
Ex