Mandavit mihi Dominatio Vestra Reverendissima, ut de omnibus, quae se offerrent, quoties habere possem tabellarios, semper scriberem, scribo et interdum metuo, ne magis quam oportet scribam. Quod si facio, pro sua gratia, in quam omnem meam fiduciam habeo, non aegre ferat, afficior ... singulari voluptate, cum mihi hoc datur otium, non scribendi, sed, sic mihi videor, loquendi cum Dominatione Vestra Reverendissima. Nullam itaque neque ad stilum, ut nostri dicunt, neque ad lineamenta litterarum do operam, sed festinanter, praesertim dum postae abitio in horas dicatur, hanc voluptatem capio. Qualis fuerit mea privata audientia, et quae in ea acta, ex litteris ad maiestatem regiam intelliget. Quis vero meus hic status ex novissimis his annexis, ut reor, satis intellexit, et si quid deest, quo fortassis fieri possit scrupulus de tot meis expensis, addam, quod omiseram. Strenas non posui ad calculum, de quibus hic maior quam in nostra aula habetur superstitio. Quid in primis ianitoribus hinc est incipiendum, quid tubicinatoribus, quid fistulatoribus, quid aliis iocosis musicis, quid illis, qui mihi ex cellario ⌊caesaris⌋ cotidie unam vini dant lagenam, quid cocis, quid postarum cursoribus, quid hospitiorum datoribus, quid denique omnibus, qui iis temporibus, ut hic consuetudinis est, otio aliquid mendicent, a me datum est, ne aliis oratoribus viderer inferior, non bene ausim scribere, satis est, quod dedi. Mirabitur Dominatio Vestra Reverendissima, si, prout spero, Deus, creator meus, mihi faverit reditum, exposuero, quid hic exposuerim. Quod si mihi de omnibus aliquod quaero lucrum, nisi, ut honestas et dignitas serenissimi domini mei seruitur, imprecatus sum mihi, prius, dum huc per mare ire deberem, nunc mille vicibus in reditu mihi magis mali imprecor, obruar in primis fluctibus, et ut Leander apud Ausonium:
cf. Mart. Spectacula 25b Cum peteret dulces audax Leandros amores / Et fessus tumidis iam premeretur aquis, / Sic miser instantes adfatus dicitur undas: / Parcite dum propero, mergite cum redeo.; Meander, 18 (1963), p. 172 ⌊Mergite, dum redeocf. Mart. Spectacula 25b Cum peteret dulces audax Leandros amores / Et fessus tumidis iam premeretur aquis, / Sic miser instantes adfatus dicitur undas: / Parcite dum propero, mergite cum redeo.; Meander, 18 (1963), p. 172 ⌋, si non fideliter domino meo in omnibus, quantum ratio mea capere potest, servio. Dabitur etiam a me opera, quod, si nulla provisio neque intereundum a ⌊maiestate regia⌋ pro meo reditu mihi dabitur, ut venditis omnibus rebus meis saltem sine illius maiestatis ignominia redire possim, sed iam iterum de his.
cf. Sus apage, haud tibi spiro ⌊Apage suscf. Sus apage, haud tibi spiro ⌋. Alligavi his illustrissimae dominae ducis Mediolani ad me litteras et copiam provisionis, quam illius illustritas rogat a maiestate caesarea expediri, ex iis omnia iura illius illustritatis Dominatio Vestra Reverendissima intelliget et, quid mihi hic sit a maiestate caesarea impetrandum, cognoscet. Scripsi de iis rebus serenissimae reginali maiestati et r[e]ttuli me ad Dominationem Vestram Reverendissimam, quod illi ea omnia, quae hanc causam spectant, misissem. Factura est igitur, meo iudicio, Dominatio Vestra Reverendissima reginali maiestati rem gratam, si et litteras et copiam prouisionis ad illius reginalem maiestatem miserit. Ego hic omnem operam impendam, sicut ante 4 annos ⌊Barchinonae⌋ feci, et spero, quod impetrabo. Quae hic aguntur et practicantur, Dominatio Vestra Reverendissima habebit ex litteris ad maiestatem regiam. Interea nihil novi se obtulit, quam quod heri maiestas caesarea quibusdam episcopis et aliis, qui plura habent officia, quaedam officia abstulit et vult, quod episcopi et qui aliis rebus in provinciis sunt astricti, debito satisfaciant, et sic sex de curiae consilio domum ablegavit et aliis officia distribuit. Verum est, ut prius scripsi, quod manifesta in curia cognoscitur paupertas conquiruntur igitur mirabilibus modis pecuniae et contra Gallos colliguntur. His diebus Galli potentes sunt in mari, acceperunt nuper et hostibus et amicis Portugalensibus sex naves, veram piraticam exercent. Ego summopere cuperem, ut ⌊pontifex⌋ pacem faceret, quod coram redire possim. Alias quomodo mihi, nisi cum maiori quam antea periculo, sit redeundum? Adhuc nescio cf. Ov. Am. 1.4.54 ⌊consilium nobis resque locusque dabuntcf. Ov. Am. 1.4.54 ⌋. Commendo me humiliter Dominationi Vestrae Reverendissimae et rogo, quemadmodum iam mille vicibus scripsi, reditus mei rationem habere dignetur.