Impudens ac improbus plane videri possem, Praesul humanissime, qui Amplitudinem Tuam quotidianis meis postulationi<bu>s occupatissimam interpellem, nisi eo animo Amplitudinem Tuam esse cognoscerem, ut quos semel tueri coeperit, non quiescat, donec plane corfirmet. Quare dum hic sub viro optimo iuxta doctissimo, ⌊Valeriano Pernusio⌋, praeceptore meo, privatim lectiones duas, dialecticam scilicet et rhetoricam, audio, quas magna cum diligentia et eruditione singulari tradit, optarem ex animo, ut eius etiam labori aliqua ex parte satisfacere et mihi favorem aliquem apud hominem hunc conciliare possem. Proinde peto et quaeso etiamnum Amplitudinem Tuam maiorem in modum, ut posteaquam his lectionibus finis impositus fuerit, mihi liceat florenum a domino ⌊Georgio Hege⌋l pro pretio huic meo praeceptori, quo sane circa hoc gymnasium nemo tum doctior integriorque, tum trium linguarum peritior existit, postulare. Id ego ab Amplitudine Tua et diligentius et pluribus verbis contenderem, nisi vererer, ne de Amplitudinis Tuae humanitate, quam ego semper propensissimam sum expertus, diffidere viderer. Ego vero vicissim quid Amplitudini Tuae, quid inquam, pro his pollicear? Nihil habeo, num me ipsum quantus sum dedam? At exiguum est, iis me dedere, qui nisi fuissent, ipse non essem. Hoc tamen praecipue despondeo, ut Amplitudini Tuae aliquando usui esse possem, curaturum me in primis et quam diligentissime semper. Bene valeat Amplitudo Tua in Domino.